Latin
7.1 to 7.42
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 7.1-42
Not analysed yet
…Gundihild illustris femina ……atro… Lendarit atque Landarit… quibus affectione naturae patrona nostra c… qui pridem memoratus superius Gudahals quondam iugalis… paraverant, imminere noscuntur, et ab …tutor non potuit repperiri, ne qualicumque… pereant, vel specialem tutorem in negotiis,… pulsatus fuerat, a vestra fieri desiderat gravitate, cuius rei suprascriptae petitionem factam sollemniter ad vestrae laudabilitatis ordinem destinavit. idcirco poscimus, ut eandem petitionem iubeatis ……,quae sunt postulata, legaliter ordinari. Horanius, Anthonius, Volusianus, sed et cunctus ordo dixerunt: ex concurialibus nostris Volusianus et Luminosus ad Gundihildi illustrem feminam, cuius ostensa petitio est, …currant, per quos Gundihildi illustris femina, si ad nos faciendi tutorem petitoriam seriem direxit, et missa properiae voluntatis responsam significet. cumque Volusianus atque Luminosus ad Gundihil illustrem feminam perrexissent, paulo post reversi dixerunt: pergentes ad Gundihil illustrem feminam …vestrae detulimus gravitatis, quae petitionem faciendi tutoris specialis ad vos se per actores suos direxisse propria voce signavit, et postulat, sicut in eiusdem petitorii seriae continentur, Flavianum virum honestum in designatis negotiis tutorem specialem filiis ipsius ordinetis. Horanius, Anthonius, Volusianus, sed et cunctus ordo dixerunt: quoniam voluntatem Gundihil illustris feminae de faciendo Flaviano speciali tutorem liberis manifestam esse per Volusianum atque Luminosum, nostros concuriales, agnovimus, nunc ab actoribus memoratae Gundihil illustris feminae oblata petitio suscipiatur et congrua lectione declaretur. cumque suscepta fuisset, Nitilibus vir laudabilis legit: legali semper est remedio minoribus succurrendum, quibus paterna solacia fata subducunt, ne proprio genitore privati, cum viduatae matris non possint infirmitate defendi, propter aetatis imbecillitatem adversantum fraudibus ipsi vel eorum facultates occumbat. ante dies istos non plurimos Gudahals vir illustris quondam meus iugales, fatorum sorte consumptus, duos mihi parvulus de communi matrimonio liberos derelinquit, quibus doloris stupore depressa nec tutelam ministrare valeo nec utilem, quae munus tutoris assumat, repperire personam, et quia memoratus Gudahals vir illustris, quondam iugalis meus in quibusdam negotiis ante non multum temporis, quam decederet, noscitur fuisse pulsatus, et eo defuncto calumniatores in orfanorum rebus vehementer insistunt, ne qualicumque desidia facultatibus orbatorum dispendium generetur, et eis indefensis adversariorum insidiae convalescunt, elegi vel specialem tutorem, donec generalem matura deliberatione perquiram, a vestrae gravitatis ordine recte postulare. quapropter huius seriae petitionis imploro vestram, Reatinae civitatis municipes, gravitatem, ut in causis, quibus qui mihi semper