Latin
37.1 to 37.41
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 37.1-41
Not analysed yet
imperante domino nostro Mauricio Tiberio perpetuo Augusto anno nono, post consulatum eiusdem anno octavo, sub die sexto Iduum Martiarum, indictione nona, in Classe Ravennati. Honoratus vir honestus, tabellio, scripsi rogatus a Rusticiana honesta femina, filia Felici defensoris sanctae ecclesiae Romanae, et ab eiusque iugale auctore et spontaneo fideiussore Tzittane viro devoto, milite numeri felicum Persoarminiorum, ipsos praesentes, adstantes, consentientes et inferius manibus propriis signa facientes, et testes, ut subscriberent, pariter conrogavit. constat eos hac die cum communi consensum distraxisse, et distraxerunt, tradidisse, et tradiderunt, iure optimo et legibus sub duplariae rei et rei quoque melioratae Iohanni viro clarissimo, adoratori numeri felicum Ravennatium, qui nunc miles numeri felicum lectum, filio quondam …,iure directo in perpetuum heredibus posterisque eius, id est sex in integro uncias iuris sui ex fundo Geneciano, territorio Ariminensi constitutum inter adfines fundum Maurianum et fundum Preturium et in reliquis sex unciis Hildigerno, qui nunc sunt, et si qui alii adfines sunt vel ab origine fuerunt, qua quemque tangit et populum, finibus, spatiis, terminis, campis, pratis, pascuis, vineis, araarbustis, rboribus pomiferis fructiferis et infructiferis diversisque generibus, silvis, salictis, sationalibus, rivis, fontibus, aquis perennibus cum earum iure et omni proprietateque omnibusque ad easdem sex uncias suprascripti fundi Geneciani generaliter longo lateque pertinentibus vel universis adiacentibus, sicuti ante a suprascriptis venditoribus auctoribusve eorum bono, optimo et inconcusso iure possessae sunt et nunc usque in hanc diem possidentur, ita et tradentur. venientes sibi dixit suprascriptas sex uncias fundi Geneciani quae supra Rusticiana, honesta femina, ex testamentaria voluntate quondam Iustini anterioris iugalis sui, pretium inter eosdem placitum et definitum pro suprascriptas sex uncias id est auri solidos dominicos, obriziacos, optimos, pensantes numero viginti quattuor tantum, qui eisdem venditoribus ac die dati, numerati et traditi sunt domi ex arca et ex sacullo suprascripti emptoris, dante, numerante et tradente suprascripto comparatore, suscipientes praefati venditores hac sibimet in integro omnem pretium perportantes, nihilque sibi ipsi venditores ex hoc omni pretio suprascriptorum viginti quattuor auri solidorum quidquam amplius redhiberi aut remansisse dixerunt et promiserunt, hac se suosque omnes exinde ex eadem rem exisse, excessisse discessisseque dixerunt, et eundem comparatorem in rem ire, mittere, ingredi possidereque permiserunt.