Latin
37.42 to 37.77
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 37.42-77
Not analysed yet
liberas autem illibatas ab omni nexu fisci, debiti populi privative et ab aere alieno, litibus controversisque suis omnibus, sed et a dotis titulo, donationis subsignationisve et a ratione tutelaria nec non et curae seu obligationis ceterisque aliis titulis vel oneribus seu contractibus, nullique ante a se donatas, cessas vel oppositas neque antea alicui distractas nec cum quoquam eas habere commune sed sui iuris eas esse dixerunt. si quis autem suprascriptas sex uncias fundi supramemorati Geneciani,de qua agitur, hac die partemve earum inve quam partem aut usumfructum quis evicerit, quominus emptori ipsum heredes successoresque eius ei ad quem ea res erit, de qua pertinet pertinebit, habere, tenere, possidere, donare, vendere, commutare hac suo iuri dominiumque more quo voluerit in perpetuo vindicare recte liceat eidem comparatori, quod ita alii licitum non erit, quae evictum ablatumve quid erit, tunc quanti ea res erit, quae evicta fuerit, duplum numerum suprascriptorum viginti quattuor auri solidorum et rei quoque melioratae, sicut adsolet, a suprascriptis venditoribus eorumque heredibus secundum legem ordine dari convenit sub oppositione rerum facultatumque suprascriptorum venditorum, quas habent habiturive erunt, de qua vero venditione qui supra venditores quinque dies usumfructum sibi retinuerunt, quod denuo emptori pro sollemni traditione constabit, dolo malo, vi, metu et circumscriptione cessante. gestis municipalibus si allegandi eligeris, tribuerunt suprascripti venditores licentiam sub stipulatione et sponsione interposita. actum indictione suprascripta. signum suprascriptae Rusticianae honestae feminae venditricis, litteras nescientis. signum suprascripti Tzittani viri devoti, iugalis suprascriptae venditricis, auctoris et spontanei fideiussoris, litteras nescientis. Domninos vir clarissimus exepodecta, his instrumentis sex in integro unciarum fundi Geneciani, sicut superius legitur, rogatus a Rusticiana honesta femina, venditrice, eiusque iugale Tzitaneviro devoto, auctore et spontaneo fideiussore, qui me praesente signa fecerunt, et eis relictum est, testis subscripsi, et suprascripto pretio auri solidos viginti quattuor eis in praesenti a Iohanne viro clarissimo, comparatore, adnumeratos et traditos vidi.