Latin
43.1 to 43.27
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 43.1-27
Not analysed yet
……ciari… expulsi promittentes dare, ……damnatae litis chartulam in suo vigore man… …auri libra una ,quamque licet chartulam omni vi, dolo metuque carente scripsi ego Marcator vir honestus, rogatus et petitus idest Waduulfo viro devoto et Riccifrida honesta femina, coniuge eius, qui ad omnia, quae superius leguntur, recognoscentes subter signa fecerunt, et testes, qui subscriberent, pariter conrogavisse ……,de qua re et de quibus omnibus stipulatione et sponsione interposita. actum Ravenna, die et post consulatum suprascripti. signum Waduulfi viri devoti, litteras nescientis, ad omnia sibi relecta recognoscentis. signum Reccifridae honestae feminae, coniugis eius, ad omnia sibi relecta recognoscentis. Bassus vir clarissimus huic chartulae damnatae litis de una bem uncia fundi Raunis, qui in centum triginta solidis Leoni viro honesto, naviculario, solemni aestimatione distracta est, et de una uncia suprascripti fundi, qui pro certis laboribus expensisque propriis et suprascripto conlata est, rogatus a Waduulfo viro devoto et Riccifrida honesta femina, coniuge eius, qui superius signa fecerunt, praestato et nostri praesentia corporali scaramento de conservandis his omnibus, qui et pro dirimenda lite quinque bem solidos mei praesentia perciperunt, ad omnia eis relicta ipsis praesentibus testis subscripsi. Bassus …Hilarus vir honestus huic chartulae damnatae litis de una bem uncia fundi Raugnes, quae in centum triginta solidis Leoni viro honesto, naviculario, sollemni aestimatione distracta est, et de una uncia suprascripti fundi, quae pro certis laboribus expensisque propriis et suprascripto conlata est, rogatus a Waduulfo viro devoto et Reccifrida honesta femina, coniuge eius, qui superius signa fecerunt, praestato et nostri praesentia corporali sacramento de conservandis his omnibus, qui et pro dirimenda lite quinque bem solidos acceperunt, ad omnia ei relicta ipsis praesentibus testis subscripsi. Ηilarus …ego Ghiveric vir devotus huic chartulae damnatae litis de una bem uncia fundi Raunis, quae in centum triginta solidos Leoni viro honesto, naviculario, solemni aestimatione.