Latin
43.28 to 43.53
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 43.28-53
Not analysed yet
distracta est, et de una uncia suprascripti fundi, quae pro certis laboribus expensisque propriis ei suprascripto collata est, rogatus a Waduulfo viro devoto et Riccifrida honesta femina, coniuge eius qui superius signa fecerunt, praestato et nostri praesentia corporali sacramento de conservandis his omnibus, qui et pro dirimenda lite quinque bem solidos mei praesentia perciperunt, ad omnia eis relicta ipsis praesentibus testis subscripsi. ego Ardica vir honestus huic chartulae damnatae litis de una bem uncia fundi Raunis, quae in centum triginta solidis Leoni viro honesto, naviculario, solemni aestimatione distracta est, et de una uncia suprascripti fundi, quae pro certis laboribus expensisque propriis ei suprascripto collata est, rogatus a Waduulfo viro devoto et Riccifrida honesta femina, coniuge eius, qui superius signa fecerunt, praestato et nostri praesentia corporali sacramento de conservandis his omnibus, qui et pro dirimenda lite quinque bem solidos mei praesentia perceperunt, ad omnia eis relicta ipsis praesentibus testis subscripsi. Andreas vir honestus huic chartulae damnatae litis de una bem uncia fundi Raunis, quae in centum triginta solidis Leoni viro honesto, naviculario, sollemni aestimatione distracta est, et de una uncia suprascripti fundi, quae pro certis laboribus expensisque propriis ei suprascripto collata est, rogatus a Waduulfo viro devoto et Riccifrida honesta femina, coniuge eius, qui superius signa fecerunt, praestato et nostri praesentia corporali sacramento de conservandis his omnibus, qui et pro dirimenda lite quinque bem solidos mei praesentia perciperunt, ad omnia eis relicta ipsis praesentibus testis subscripsi. notitia testium Bassus vir clarissimus, filius quondam Alexandri. Hilarus vir honestus, qui commanet ad Frigiscus. Giberit vir devotus, gener Cessinis comitis. Ardeca vir honestus, qui commanet ad Frigiscus. Andreas vir honestus, qui commanet in domo Titiani quondam.