Latin
1.100 to 1.121
Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.100-121
Not analysed yet
DE CONIVNCTIONE coniunctio quid est? pars orationis adnectens ordinansque sententiam. coniunctioni quot accidunt? tria. quae? potestas figura ordo. potestas coniunctionum quot species habet? quinque. quas? copulatiuas disiunctiuas expletiuas causales rationales: da copulatiuas. et que at atque ac ast . da disiunctiuas. aut ue uel ne nec neque . da expletiuas. quidem, equidem, saltim, uidelicet, quamquam, quamuis, quoque, autem, porro, porro autem, tamen . da causales. si, etsi, etiamsi, si quidem, quando, quando quidem; quin, quin etiam, quatinus, sin, seu, siue, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed, interea, licet, quamobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea . da rationales. ita, itaque, enim, enimuero, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea, idcirco . figurae coniunctionum quot sunt? duae. quae? simplex, ut nam ,composita, ut namque . ordo coniunctionum in quo est? quia aut praepositiuae coniunctiones sunt, ut ac ast ,aut subiunctiuae, ut que autem ,aut communes, ut et igitur ergo . DE PRAEPOSITIONE praepositio quid est? pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem earum aut complet aut mutat aut minuit. praepositioni quot accidunt? unum. quid? casus tantum. quot? duo. qui? accusatiuus et ablatiuus. da praepositiones casus accusatiui. ad apud ante aduersum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra usque penes . quo modo? dicimus enim ad patrem, apud uillam, ante aedes, aduersum inimicos, cis renum, citra forum, circum uicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naues, intra moenia infra tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem, supra caelum, usque Oceanum, penes arbitros .