Latin
1.122 to 1.137
Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.122-137
Not analysed yet
da praepositiones casus ablatiui. a ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam sine absque tenus . quo modo? dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus . da utriusque casus praepositiones. in sub super subter . in et sub quando accusatiuo casui iunguntur? quando uel nos uel quoslibet in locum ire isse ituros esse significamus. quando ablatiuo? quando uel nos uel quoslibet in loco esse fuisse futuros esse significamus. in accusatiui casus, "itur in antiquam siluam" ; in ablatiui casus, "stans celsa in puppi" ; sub accusatiui casus, "postesque sub ipsos nituntur gradibus" ; sub ablatiui casus, "arma sub aduersa posuit radiantia quercu" . super quam uim habet? ubi locum significat, magis accusatiuo casui seruit quam ablatiuo; ubi mentionem alicuius facimus, ablatiuo tantum, ut "multa super Priamo rogitans" . in quam uim habet? etiam tum accusatiuo casui seruit, cum significat contra, ut in adulterum, in desertorem . subter quam uim habet? eandem quam superiores ad locum et in loco significantes. quae praepositiones sunt quae dictionibus seruiunt et separari non possunt? di dis re se am con . quo modo? dicimus enim diduco distraho recipio secubo amplector congredior . quae sunt quae coniungi non possunt? apud et penes . quae coniunguntur et separantur? reliquae omnes. DE INTERIECTIONE interiectio quid est? pars orationis significans mentis affectum uoce incondita. interiectioni quid accidit? tantum significatio. significatio interiectionis in quo est? quia aut laetitiam significamus, ut euax ,aut dolorem, ut heu ,aut admirationem, ut papae ,aut metum, ut attat ,et siqua sunt similia.