Latin
1.54 to 1.72
Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.54-72
Not analysed yet
quando tertia coniugatio futurum tempus non in am tantum sed etiam in bo mittit? interdum, cum i litteram non correptam habuerit sed productam, ut eo is ibo, queo quis quibo . genera uerborum quot sunt? quinque. quae? actiua passiua neutra deponentia communia. actiua quae sunt? quae in o desinunt et accepta r littera faciunt ex se passiua, ut lego legor . passiua quae sunt? quae in r desinunt et ea dempta redeunt in actiua, ut legor lego . neutra quae sunt? quae in o desinunt, ut actiua, sed accepta r littera Latina non sunt, ut sto curro :stor curror non dicimus. deponentia quae sunt? quae in r desinunt, ut passiua, sed ea dempta Latina non sunt, ut luctor loquor . communia quae sunt? quae in r desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor criminor :dicimus enim osculor te et osculor a te ,criminor te et criminor a te . numeri uerborum quot sunt? duo. qui? singularis, ut lego ,pluralis, ut legimus . figurae uerborum quot sunt? duae. quae? simplex, ut lego ,composita, ut neglego . tempora uerborum quot sunt? tria. quae? praesens, ut lego ,praeteritum, ut legi ,futurum, ut legam . quot sunt tempora in declinatione uerborum? quinque. quae? praesens, ut lego ,praeteritum imperfectum, ut legebam ,praeteritum perfectum, ut legi ,praeteritum plusquamperfectum, ut legeram ,futurum, ut legam . personae uerborum quot sunt? tres. quae? prima, ut lego ,secunda, ut legis ,tertia, ut legit . da declinationem uerbi actiui. lego uerbum actiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: lego legis legit et pluraliter legimus legitis legunt :eodem modo tempore praeterito imperfecto legebam legebas legebat ,et pluraliter legebamus legebatis legebant :eodem modo tempore praeterito perfecto legi legisti legit ,et pluraliter legimus legistis legerunt uel legere :eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto legeram legeras legerat ,et pluraliter legeramus legeratis legerant :eodem modo tempore futuro legam leges leget ,et pluraliter legemus legetis legent . imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam lege uel legas legat ,et pluraliter legamus legite uel legatis legant :eodem modo tempore futuro legito uel legas legito uel legat ,et pluraliter legamus legitote uel legatis legant uel legunto uel leguntote . optatiuo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam legerem legeres legeret et pluraliter utinam legeremus legeretis legerent :eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam legissem legisses legisset ,et pluraliter utinam legissemus legissetis legissent :eodem modo tempore futuro utinam legam legas legat ,et pluraliter utinam legamus legatis legant . coniunctiuo modo tempore praesenti cum legam legas legat ,et pluraliter cum legamus legatis legant :eodem modo tempore praeterito imperfecto cum legerem legeres legeret ,et pluraliter cum legeremus legeretis legerent :eodem modo tempore praeterito perfecto cum legerim legeris legerit ,et pluraliter cum legerimus legeritis legerint :eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum legissem legisses legisset ,et pluraliter cum legissemus legissetis legissent :eodem modo tempore futuro cum legero legeris legerit ,et pluraliter cum legerimus legeritis legerint . infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito imperfecto legere ,praeterito perfecto et plusquamperfecto legisse ,futuro lectum ire uel lecturum esse . uerbo impersonali tempore praesenti legitur, praeterito imperfecto legebatur ,praeterito perfecto lectum est uel lectum fuit ,praeterito plusquamperfecto lectum erat uel lectum fuerat ,futuro legetur . gerundia uel participialia uerba sunt haec, legendi legendo legendum lectum lectu . participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri, praesentis legens ,futuri lecturus . legor uerbum passiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: legor legeris uel legere legitur ,et pluraliter legimur legimini leguntur :eodem modo tempore praeterito imperfecto legebar legebaris uel legebare legebatur ,et pluraliter legebamur legebamini legebantur :eodem modo tempore praeterito perfecto lectus sum es est ,et pluraliter lecti sumus estis sunt ; et ulteriore modo lectus fui fuisti fuit ,et pluraliter lecti fuimus fuistis fuerunt uel fuere :eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto lectus eram eras erat ,et pluraliter lecti eramus eratis erant ; et ulteriore modo lectus fueram fueras fuerat ,et pluraliter lecti fueramus fueratis fuerant :eodem modo tempore futuro legar legeris uel legere legetur ,et pluraliter legemur legemini legentur ,imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam legere uel legaris legatur ,et pluraliter legamur legimini uel legamini legantur . eodem modo tempore futuro legitor uel legaris legitor uel legatur ,et pluraliter legamur legimini uel legiminor legantur uel leguntor . optatiuo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam legerer legereris uel legerere legeretur ,et pluraliter utinam legeremur legeremini legerentur :eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam lectus essem esses esset ,et pluraliter utinam lecti essemus essetis essent ,et ulteriore modo utinam lectus fuissem fuisses fuisset ,et pluraliter utinam lecti fuissemus fuissetis fuissent :eodem modo tempore futuro utinam legar legaris uel legare legatur ,et pluraliter utinam legamur legamini legantur . coniunctiuo modo tempore praesenti cum legar legaris uel legare legatur ,et pluraliter cum legamur legamini legantur :eodem modo tempore praeterito imperfecto cum legerer legereris uel legerere legeretur ,et pluraliter cum legeremur legeremini legerentur :eodem modo tempore praeterito perfecto cum lectus sim sis sit ,et pluraliter cum lecti simus sitis sint ; et ulteriore modo cum lectus fuerim fueris fuerit ,et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint :eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum lectus essem esses esset ,et pluraliter cum lecti essemus essetis essent ; et ulteriore modo cum lectus fuissem fuisses fuisset ,et pluraliter cum lecti fuissemus fuissetis fuissent ; eodem modo tempore futuro cum lectus ero eris erit ,et pluraliter cum lecti erimus eritis erint ,et ulteriore modo cum lectus fuero fueris fuerit ,et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint . infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito imperfecto legi ,praeterito perfecto et plusquamperfecto lectum esse uel fuisse ,futuro lectum iri . participia trahuntur a uerbo passiuo duo, praeteriti temporis et futuri, praeteriti lectus ,futuri legendus . actiui uerbi regulam neutrale uerbum sequitur, passiui commune et deponens.