Latin
1.73 to 1.83
Donatus, De Partibus Orationis Ars Minor Aelii Donati 1.73-83
Not analysed yet
DE ADVERBIO aduerbium quid est? pars orationis, quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet. aduerbio quot accidunt? tria. quae? significatio comparatio figura. significatio aduerbiorum in quo est? quia sunt aut loci aduerbia aut temporis aut numeri aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi aut optandi aut hortandi aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis aut qualitatis aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut uocandi aut respondendi aut separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut prohibendi aut euentus aut comparandi. da aduerbia loci. ut hic uel ibi ,intus uel foris ,illic uel inde . da temporis. ut hodie nuper aliquando ; numeri, ut semel bis ; negandi, ut non ; affirmandi, ut etiam quinni ; demonstrandi, ut en ecce ; optandi, ut utinam ; hortandi, ut eia ; ordinis, ut deinde ; interrogandi, ut cur quare quamobrem ; similitudinis, ut quasi ceu ; qualitatis, ut docte pulchre ; quantitatis, ut multum parum ; dubitandi, ut forsitan fortasse ; personalia, ut mecum tecum secum nobiscum uobiscum ; uocandi, ut heus ; respondendi, ut heu ; separandi, ut seorsum ; iurandi, ut edepol, ecastor, hercle, medius fidius ; eligendi, ut potius immo ; congregandi, ut simul una ; prohibendi, ut ne ; euentus, ut forte fortuitu ; comparandi, ut magis uel tam . comparatio aduerbiorum in quo est? in tribus gradibus comparationis, positiuo comparatiuo superlatiuo. da aduerbium positiui gradus. ut docte ; comparatiui, ut doctius ; superlatiui, ut doctissime . magis doctius et tam doctissime non dicimus, quia magis et tam positiuo gradui tantum iungitur, licet ueteres dixerint tam magis et quam magis . figurae aduerbiorum quot sunt? duae. quae? simplex et composita, simplex, ut docte prudenter ,composita, ut indocte imprudenter . aduerbia localia uel in loco sunt uel de loco uel ad locum. sed in loco et de loco eandem significationem habent, ut intus sum, intus exeo, foris sum, foris uenio . ad locum aliam significationem habent, ut intro eo, foras eo . de intus autem et de foris sic non dicimus, quo modo in foras uel ad foras .