Latin
Book 2
Dracontius, Carmen De Deo 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est nempe fretum, quod se divisit, [et haesit In partes hinc inde duas: Hebræa propago Impia regna fugit, Moseo principe gentis, Rursus aquae reduces repetunt loea prisca [fluentes. Cum fugitiva manus de fluctibus omois ad- [esset, Tunc demersus obit populus, qui sæva parabat Israelitarum plebi, quæ facta superstes Vindice naufragio: tali sub clade aboletur, Qui fuit ante metus, mox libera turba Tonantis Mutatum miratur iter: via prisca salutis Semita mortis erat. nec servans membra se- [pulcro. Africus interea motus virtute jubentis Illæsurus adest, nulla comitante procella, Delicias portare parans novus ingruit imber, Innumeras dat nimbus aves, datur esca polorum, Angelica de parte cibus. sitientibus autem Flumina petra dedit, nullo fodiente ligone.