Latin
Book 2
Dracontius, Carmen De Deo 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne plura loquar, tua sunt, quæconque [videntur, Et quæ nemo videt. tibi debent omnia, quod sunt, Tu tamen ipse, quod es, nulli debere probaris, Et quasi qui debet, sic omnibus omnia reddis. Est tibi cura, Deus, de quidquid ubique [creasti, Ne tantum succumbat onus: stat cura minorum, Et speciale jubes, tanquam generale, tucri. Sic fit mater humus, qua germina cuncta [creantur, Sic marc velivolum mercator nanta vagatur, Telluremque novam circumspicit impiger hospes, Et complexus amat non cognitus advena cives. Foedere concordi, quia vis, elementa tenentur Tam longa connexa mora, sic juncta ligantur, Ut disjuncta tamen concordi lite probentur, Si disjuncta fiant, solvetur machina rerum, Si conjuncta forent, omnis natura peri- [ret.