Latin
Book 2
Dracontius, Carmen De Deo 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Tu, Deus omnipotens, nosti, quo feceris [orbem Semine, quo coelos, solem, lunamque creasti Ex nihilo simul, esse tamen diversa putamus. Ad nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu Jusseris esse chaos solus mansure superstes, Angelieis, hominumque piis venerande catervis. Qualiter ergo labor nullus fuit ante jubendo, Omnia cum fierent, sic nec labor ullus erit, jam Jusseris ut finem cum plurima sæcula norint. Te Seraphim, Cherubimque Deum, Dominum- [que precantur, Te chorus angelicus laudat, exercitus orat, Thronus in excelsis humili te voce precatur, Agmina te astrorum, te signa, et sidera [laudant Auctorem confessa suum, te fulmen adorat, Te tonitrus, hiemesque tremunt, te grando, [procellae, Te glacies, nimbique pavent, te spiritus omols Personat, imber, hiens, pelagus, nil, frigus [et aura. Te tellus fecunda vocat, te susp cit aer, Unda super coelos tibi supplicat, et polus om- [nis, H'lumina te metuunt, et fontes, stagna, palu- [des Voce sua laudant, te nubila crassa coruscant, Te lux alba dies, te nox obscura tenebris Te bona temperies, te tempora cuncta precan- [tur, Ver, æstas, autumnus hiems redeuntibus an- [nis.