Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.656-1.696
Dracontius, Carmina 1.656-696
Not analysed yet
dividitur contexta cutis, subducitur una
quattuor undifluo stringentes gurgite ripas
ire per arboreos saltus camposque virentes,
miratur se: quid sit homo, quos factus ad usus,
scire cupit simplex et non habet, unde requirat,
quo merito sibimet data sit possessio mundus
atque domus alterna nemus per florea rura.
parva procul spectat virides iumenta per agros:
hac de re tacitus angit et corde requirit
vel quare secum non sint haec ipsa volutat;
nam consorte carens cum quo conferret egebat.
viderat omnipotens haec illum corde moventem
et miseratus ait 'demus adiutoria facto
participem generis'. tamquam si diceret auctor:
non solum decet esse virum, consortia blanda
noverit, uxor erit, cuius tamen iste maritus;
coniugium se quisque vocet, dulcedo recurrat
cordibus innocuis et sint sibi pignus uterque,
velle pares et nolle pares, stans una voluntas,
pars animi concors paribus decurrere votis,
ambo sibi requies cordis sint, ambo fideles
et quicumque datur casus sit causa duorum.
nec mora, iam venit alta quies oculosque supinat
somnus et in dulcem solvuntur membra soporem.
sed cum iure deus nullo prohibente valeret
demere particulam de quo pius ipse pararat,
attamen ablata iuveni ne costa doleret
redderet et tristem subito, quem laedere nollet,
fur opifex vult esse suus. nam posset alumnam
pulvere de simili princeps formare puellam,
sed quo plenus amor toto de corde veniret,
noscere in uxorem voluit sua membra maritum.
dividitur contexta cutis, subducitur una
sensim costa viro, sed mox reditura marito.
nam iuvenis de parte brevi formatur adulta
virgo decora rudis matura tumentibus annis,
coniugii subolisque capax quo nata probatur,
et sine lacte pio fit mox infantia pubes.
excutitur somno iuvenis, videt ipse puellam
ante oculos tunc stare suos, pater, inde maritus,
non tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor.