Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.697-1.739
Dracontius, Carmina 1.697-739
Not analysed yet
somnus erat partus, conceptus semine nullo;
materiem fecunda quies produxit amoris
affectusque novos blandi genuere sopores.
constitit ante oculos nullo velamine tecta,
corpore nuda simul niveo quasi nympha profundi:
caesaries intonsa comis, gena pulcra rubore,
omnia pulcra gerens, oculos os colla manusque,
vel qualem possent digiti formare tonantis.
nescia mens illis, fieri quae causa fuisset.
tunc deus et princeps ambos coniunxit in unum
et remeat sua costa viro, sua membra recepit,
accipit et fenus, cum non sit debitor ullus.
his datur omnis humus cum quidquid iussa creavit:
aeris et pelagi fetus, elementa duorum
arbitrio conmissa manent. his 'crescite', dixit
'et replete solum' omnipotens 'de semine vestro
sanguinis ingenui natis; nutrite nepotes
et de prole novos iterum copulate iugales.
vel dum terra fretum, dum terram sublevat aer,
dum solis micat axe iubar, dum luna tenebras
dissipat et puro lucent mea sidera caelo,
sumere quidquid habent pomaria nostra licebit;
nam totum quod terra creat, quod pontus et aer
protulit, addictum vestro sub iure manebit
deliciaeque fluent vobis et honesta voluptas:
arboris unius tantum nescite saporem'.
dixerat ista deus, sanxit natura, quod inquit
sensim costa viro, sed mox reditura marito.
nam iuvenis de parte brevi formatur adulta
virgo decora rudis matura tumentibus annis,
coniugii subolisque capax, quo apta probatur,
et sine lacte pio crescit infantia pubes.
excutitur somno iuvenis, videt ipse puellam
ante oculos adstare suos, pater, inde maritus,
non tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor.
somnus erat partus, conceptus semine nullo,
materiem sopita quies produxit amoris
affectusque novos blandi genuere sopores.
constitit ante oculos nullo velamine tecta
corpore nuda simul niveo ceu nympha profundi:
caesaries intonsa comis, gena pulcra rubore,
omnia pulcra gerens, oculos os colla manusque,
ut qualem possent digiti formare tonantis.