Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.881-1.923
Dracontius, Carmina 1.881-923
Not analysed yet
his semel adsumptis reserantur lumina cordis
ac permixta bonis patuit doctrina malorum.
paenituit nescisse dapes et damna putantur
temporis exacta spatia. procedere peius
ausum quippe nefas: temptat seducta maritum
et capit insontem iam noxia femina victum.
circumventa perit, sed circumscripta fefellit.
nec circumscripta serpens inpune triumphat.
nam postquam iuvenis violata mente comedit
funereos sine lege cibos in morte futurus,
mox sapit infelix, quid pravum, quid sit honestum:
cognita simplicitas et mox est corde fugata.
membra pudenda putant partem, quae est prolis origo,
et qua ventris erat digestio turpis habetur.
omnibus e membris pars mundior illa putatur,
noxia sola magis fuerat quae in corpore toto,
os, aditus mortis, quam protulit atque recepit
lingua suada mali, sed et aures limina mortis.
viderat omnipotens homines didicisse pudorem,
perdiderant quem fraude truci dapibusque comesis,
errantes per prata reos foliisque tegentes
fecundos artus: dant agnita membra reatum,
illicitum fas ante putant licitumque profecto
creditur esse nefas. hos increpat ore tonanti,
sacrilegos quos iura dei calcasse profanant,
dum quaerunt ullas foliis vel rupe latebras,
tunc magis obtunsi, cum credunt posse latere
omnituum quodcumque deum, cui cuncta patescunt,
et merito, quia cuncta facit fecitque iubendo.
non fugit artificem chalybis, quae massa caminos
sustineat, rubigo latens quae viscera ferri
exedat, quae missa semel fornace liquescat;
hic non defossa prodit tellure metalla,
promittit saxis et non de pulvere gemmas;
scit, quibus inmittat mordaces fluctibus hamos
retibus aut pisces fallat scrutator aquarum,
et male venturas spondet sibi nauta procellas;
si pluvialis hiems aut saxeus urgeat imber,
non latet agricolas; sub terris providus undae
promittit fontes designans ante saporem
inspecta tellure semel, sine fluctibus ullis;
sibila dum reticent necdum serpente probato
praedicit Psyllus vim cuiuscumque veneni;