Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber I, lines 1.924-1.968
Dracontius, Carmina 1.924-968
Not analysed yet
signa videt mortis medicus reducisque salutis
membra pudenda putat partem, quae est prolis origo,
et qua ventris erat pridem digestio turpis.
omnibus ex membris pars mundior ipsa putatur,
noxia sola magis fuerat quae in corpore toto.
os aditus mortis tunc protulit atque redegit
lingua malisuada, sed et aures limina mortis.
viderat omnipotens hominem didicisse pudorem,
perdiderat quem fraude truci, dapibusque comesis
errantes per prata reos foliisque tegentes
fecundos artus: dant agnita membra reatum,
inlicitum iustum reputant licitumque profecto
creditur esse nefas. hos increpat ore tonanti
sacrilegos, qui iura dei calcando profanant,
dum quaerunt ullas foliis vel rupe latebras,
hinc magis obtunsi, quod credunt posse latere
tunc quodcunque deum, cui cuncta creata patescunt,
et merito, quia cuncta facit fecitque iubendo.
non fugit artificem, calidos quae massa caminos
sustineat, rubigo latens quae viscera ferri
conrodat, quae missa semel fornace liquescat;
hic non defossa prodit tellure metalla,
promittens saxis et non de pulvere gemmas;
scit quibus inmittat mordaces fluctibus hamos
retibus aut pisces fallat scrutator aquarum
et male venturas spondet sibi nauta procellas;
si pluvialis hiems aut saxeus urgeat imber
non latet agricolis; sub terris providus undae
promittit fontes designans ante saporem
inspecta tellure semel, sine flatibus ullis;
sibila dum reticent necdum serpente notato
praedicit suillus vim cuiuscumque veneni;
signa videt medicus mortis reducisque salutis
et negat aut spondet victurum iudice visu
taedia laetitiae vel gaudia luctibus indens.
cur exempla damus homines praescire futura,
cum testante deo doceatur nosse quod instat?
'natio viperea', clamans mortalibus inquit
'signa poli nostis, praedicitis "imminet imber"
et veniet, nec fallit hiems nec tardat adesse'.
ecce genus hominum Ventura scire probatur.
nec mirum, Christi si sentit imago futurum,
cum nos venturum moneant animalia muta:
bucula rana sues formicae corvus hirundo
praedicunt pluvias nec clam praesagia fallunt.