Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.218-2.258
Dracontius, Carmina 2.218-258
Not analysed yet
tu rursus reprimis flatus recidentibus euris
et mare purpureum tranquillo marmore tendis,
ut post ima freti ludant super aequora pisces,
horrida monstra natent et belua gestiat ingens.
hoc est nempe fretum, quod se divisit et haesit
in partes hinc 〈inde〉 duas, cum turba piorum
impia regna fugit, Moseo principe gentis;
rursus aquae reduces repetunt loca prisca fluentis,
cum fugitiva manus de fluctibus omnis abesset.
tunc demersus obit populus, qui saeva parabat
Israelitarum plebi, quae facta superstes
vindice naufragio: tali sub clade doletur,
qui fuit ante metus; mox libera turba Tonantis
miratur mutatum itiner: via prisca salutis
semita mortis erat nec servans membra sepulcro.
Africus interea motus virtute iubentis
inlaesurus adest, nulla comitante procella,
delicias portare parans novus ingruit imber,
innumeras dat nimbus aves, datur esca polorum,
angelica de parte cibus, sitientibus autem
flumina petra dedit nullo fodiente ligone.
et ne plura loquar, tua sunt quaecumque videntur
vel quae nemo videt; tibi debent omnia quod sunt,
tu tamen ipse quod es nulli debere probaris
et quasi qui debes sic omnibus omnia reddis.
est tibi cura, deus, de quidquid ubique creasti;
ne tantum succumbat opus, stat cura minorum
et speciale iubes tam quam generale tueri.
sic fit mater humus, qua germina cuncta creantur,
sic mare velivolum mercator nauta vagatur
telluremque novam circumspicit impiger hospes
et complexus amat non cognitus advena cives
foedere concordi, quia vis, elementa tenentur
tam longa conexa mora, sic iuncta ligantur,
ut disiuncta tamen concordi lite probentur.
si disiuncta fiant, solvetur machina rerum,
si coniuncta forent, omnis natura periret.
tu, deus omnipotens, nosti, quod feceris orbem
semine, quo caelos, solem lunamque creasti
vel caeli quaecumque gerunt, unde esse dedisti
ex nihilo simul; esse tamen diversa putamus.