Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.259-2.300
Dracontius, Carmina 2.259-300
Not analysed yet
ad nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu
iusseris esse chaos, solus mansure superstes,
angelicas animasque suis adorande catervis.
qualiter ergo labor nullus fuit ante iubendo,
omnia cum fierent, sic nec labor ullus erit iam,
iusseris ut finem, cum plurima saecula norint.
te seraphim cherubimque deum dominumque precantur,
te chorus angelicus, laudans exercitus orat,
thronus et incessans humili te voce precatur;
agmina te astrorum, te signa et sidera laudant
auctorem confessa suum, te fulmen adorat,
te tonitrus hiemesque tremunt, te grando procellae,
te glacies nimbique pavent, te spiritus omnis
personat, imber hiems pelagus nix frigus et aestas.
te tellus fecunda vocat, te suspicit aer,
unda super caelos tibi supplicat et polus omnis,
flumina te metuunt, te fontes stagna paludes
voce sua laudant, te nubila crassa coruscant,
te lux alba dies, te nox obscura tenebris,
te bona temperies, te tempora cuncta precantur,
ver aestas autumnus hiems redeuntibus annis.
per te fetat humus, per te, deus, herba virescit,
frondescunt silvae, spirat flos, germinat arbor;
messis aristatas acuit per culmina fruges,
palmite gemmato post pampinus admovet uvas
et numquam caritura comis pinguescit oliva.
te fera, te pisces pecudes arraenta volucres
turba cerastarum laudat, genus omne veneni
sibilat ore fero, lingua vibrante trisulca,
et tibi quicquid habet reputans debere fatetur.
auctorem vitae gaudet stridore minaci
materies laudare necis poterasque, creator,
non angues, non omne nocens permittere nasci,
ut vitas hominum tantum mors una tulisset.
sed nos quoque rei cognoscimus omnia, quae res
fecerit ista dari: data sunt per crimina nostra,
quod praecepta dei passim contemnimus omnes.
neo modo peccatum, subrepsit moribus olim,
olim primus homo transcendit iussa tonantis,
ingratus, quia factus erat caelestis imago,
iura potestatis retinens super omnia solus
et semper, nisi iussa dei contemneret audax.