Latin · Elegiac couplet
Satisfactio, lines 2.320-2.365
Dracontius, Carmina 2.320-365
Not analysed yet
ecce quid inpendit patris clementia parcens
ut sibi regna daret, haec daret et suboli.
ipse inimicorum Salomon non colla poposcit,
cum peteret dominum, sed sapientis opem:
extitit hic prudens, quia noluit esse cruentus,
pacificusque fuit consiliique tenax.
Stephanus ante alios lapidum sub grandine martyr
pro hostibus orabat sponte suis veniam;
haec bona simplicitas praestat ieiuna cruoris:
vir sine morte furens nil habet ipse necis.
Caesar ubique potens hosti post bella pepercit
(et, quod erat peius, civis et hostis erat):
sponte facultatem retinens reparavit honores,
inde vocatus abit, dignus honore, pater.
cuius ab imperio surgens et origine Caesar
Augustus meruit tempus habere pium;
tempore namque eodem est natus de virgine Christus,
cuius et emicuit stella per astra poli.
dux princeps Romanus erat de principe Titus,
si non praestaret, dicere saepe solens
'perdidimus hac luce diem', si nulla dedisset
non exoratus praestita supplicibus.
alter ait princeps modico sermone poeta
Commodus Augustus, vir pietate bonus
'nobile praeceptum, rectores, discite post me:
sit bonus in vita qui volet esse deus'.
ecce quid impendit homini clementia simplex,
ut praestet bona dans conferat atque animae.
ne facias populum mendacem, qui tibi clamat
vocibus innumeris 'rex dominusque pius':
ut vox vera sonat 'dominus', sic vera 'pius' sit;
orbis in ore volat puplica merx procerum.
fama ducum mos est bellis collecta cruentis,
ex quibus occurrit saepe reatus atrox.
Gloria bellorum ducibus populisque triumphos
in commune datos dividit armipotens.
nam ducibus solis praestat clementia laudem,
non habet haec comitem participemque negat.
dicit 'in arma pares fuimus cum principe' miles,
'me pugnante' comes 'victor ab hoste redis'.
numquid ut ignoscat rector, pars militis intrat?
soli qui ignoscit gloria laudis erit.
qui fodit adversos hostes certamina Martis
horrida concurrens, vincit in arma fremens:
rex, qui dat veniam subiecto et temperat iras,
plus quam turba facit, qui sua corda domat.