Latin · Elegiac couplet
Satisfactio, lines 2.366-2.411
Dracontius, Carmina 2.366-411
Not analysed yet
cuius ab imperio surgens et origine Caesar
Augustus meruit tempus habere pium;
tempore namque eodem natus de virgine Christus,
cuius et emicuit stella per astra poli.
dux princeps Romanus erat de principe Titus,
si non praestaret, dicere saepe solens
'perdidimus hac luce diem', si nulla dedisset
mox exoratus praestita supplicibus.
alter item princeps modico sermone profatur
Commodus Augustus, vir pietate bonus
'nobile praeceptum, rectores, discite post me:
sit bonus in vita qui volet esse dei'.
ecce quid inpendit homini clementia simplex,
ut praestet vitam conferat atque animum.
fama ducum mos est bellis collecta cruentis,
ex quibus occurrit saepe reatus atrox.
gloria bellorum ducibus populisque triumphus,
in commune datum dividit omnipotens;
nam ducibus tantum praestat clementia laudem,
non habet haec comitem participemque negat.
dicit 'in arma simul fuimus cum principe' miles,
'me pugnante comes victor ab hoste redit'
numquid ut ignoscat rector, pars militis instat?
soli qui ignoscit gloria laudis erit.
rex, qui dat veniam subiecto et temperat iras,
plus quam turba facit, qui sua corda domat,
te deus aspiciens effundere nolle cruorem,
ut sine peccato, non sine laude daret,
contulit absenti terrae pelagique triumphos:
Ansila testatur, Maurus ubique iacet.
quod pereunt hostes, regis fortuna vocatur,
quod pereunt populi, temporis ordo regit:
nam si debilitas faceret discurrere mortes,
non caderent pueri aut femina sexus iners.
omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur,
tempora eunt vitae, tempora mortis eunt:
sex sunt aetates hominum procul usque senectam,
hae distincta tenent tempora quaeque sua.
numquid adultorum strepitus infantia simplex
vindicat aut fremitus pigra senectus habet?
non catulaster agit puerilia, non puer audet
attrectare tener Martia tela manu,
non furit in venerem nondum pubentibus annis
nec sub flore genae marcidus est iuvenis,
maturus tractat, gemit et tremebunda senectus
nescia fervoris vel levitatis inops.