Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.577-2.621
Dracontius, Carmina 2.577-621
Not analysed yet
proficit in nobis, qui non contraximus, emptus:
sanguine distracti maculatur venditor emptor,
quo mens nostra maculabitur imbre cruoris.
ah scelus atque nefas! insontem turba reorum
supplicio, quo digna fuit, cruce verbere ferro
affligit letique vias et limina mortis
ingerit aeterno, cui lex ab origine mundi
nec fuit initium nasci nec finis obisse.
ergo salutaris quod passio membra peremit,
fecit abire diem solis restantibus horis
et noctem sub luce dedit; rediere tenebrae,
sed sine more suo, violata lege polorum.
tunc niger axis erat, quem lurida palla tegebat,
candida sanguineum monstravit luna ruborem,
cardine sub gemino nox inportuna pependit
et planxit natura deum; monumenta piorum
clausa patent, plures mundo rediere sepulti
et vitas mors ipsa dedit. dum vita perennis
limina mortis adit, poenae intremuere ministri;
effugiunt tormenta reos, invita pepercit
tortorum metuenda manus, lux funditur umbris
descensum comitata dei, simul orbe fugata.
tartarus infelix numquam satiabilis umbris
et solitus gaudere neci turbatur amare
et supplex augmenta dolet, nam damna futura
haec augmenta dabant; animas, quas claustra tenebant
carceris aeterni, redituras lucis ad usus
ingemit et legem violari deflet Averni.
luminis inpatiens, ut iam remearet ad auras
aethereas, optat dominum regemque polorum,
ne chaos omne grauet iubar insuperabile Christus
aut spoliet toto nigros simul agmine manes
ad superos revocans animas virtute parentis.
tertius interea processit lucifer astris
oceano spondente diem, redit almus ab umbris
rex reducum vitae magna comitante caterva;
discipuli reducem laeti videre magistrum.
inde reversus abit: repetit sua regna triumphans.
dexter in arce sedens, consors genitoris amatus
iudicio venturus erit post saecla futuro
reddere mercedem cunctis, quam quisque meretur,
ad dextram laevamque iubens astare catervas,
exigit ut meritum vitae pravaeque bonaeque.
si scelus est et grande nefas tempsisse potentem,
factorem temerasse suum quod crimen habetur?