Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.622-2.663
Dracontius, Carmina 2.622-663
Not analysed yet
et tamen indultor mansit post funera carnis;
paeniteat si forte reus, clementior audit
datque repente pius veniam donatque reatum.
Iuda miser veniam si vel speraret, haberet;
sed memor infandae tamen et sine nomine culpae
credidit infelix nil iam veniale mereri
iudicioque suo veniae subtractus abiit.
redditur argentum, scelerata ad colla pependit
vix tandem iustus, nam nec permansit avarus,
expensus obiit se mox ultore severo.
vincula rumpuntur, cecidit crepuitque cadaver,
viscera fusa iacent, hinc cor crudele patescit
funestatque diem de corpore tabe madenti.
legimus innumeras veniam meruisse catervas
ludaea de gente reas mortisque ministros
optima perpetuae sumpsisse et munera vitae,
quorum Paulus erat caput extans grande malorum:
et tamen ipse fuit legis post crimina doctor;
martyrium Stephano qui fecerat inde recepit
et meruit plenam quam contulit ante coronam.
in se vera dei confirmans verba probavit
'hoc patietur homo, quod quisquam fecerit ulli'.
sed bonus excepit quod tunc malefecit iniquus
quod populos gentesque docens convertit eundo
per mare, per terras, ut Christi nomen adorent
gentilesque deos et cordibus idola pellant;
Mars cadat ex animo, pereant Saturnus et Arcas,
Juppiter atque Venus, Titania Juno Cupido
vel quicumque dei ficti sermone vetusto
credantur nil posse, simul nihil esse probentur.
solus ubique deus, rerum fons, conditor et spes,
idem semper eris, quod et es, quod et ante fuisti,
nil addens minuensque tibi crescentibus annis.
tempora mutantur, te numquam saecula mutant:
qualem prima dies, talem simul ultima noscet.
cum te non caperent caeli terraeque fretumque
aeris et spatium, modico te corde reponis
pectoris humani conceptus mente fideli.
exaudis quod lingua tacet sub corde loquaci;
ante futura vides, penes te nulla futura,
sint licet, omnipotens, praesentia cuncta videntur
aut transacta magis nobis Ventura creantur.