Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber II, lines 2.664-2.708
Dracontius, Carmina 2.664-708
Not analysed yet
qui peccaturos homines tu spiritus auctor
ante vides, primum medicinam, sancte, parasti
quam faceres hominem: indulgentia parta reatum
praevenit et facinus venia praecedit iniquum.
Christus enim datus est nobis spes una salutis,
qui nostra hic peccata lavet pius amne cruoris:
et licet ipse ferat maculas et crimina nostra,
inmaculatus adest tamen agnus et unicus heres
semper viventis, semper victurus et ipse.
largitur peccata reis sine voce rogatus
pectoris affectu secreto, mente fide spe.
cum sit ubique deus semper praestare paratus,
tardius accipimus heu nostro corde morati.
oderunt pia vota moras, festinus adoptat
ut praestet quam nos quae purget causa mereri.
arbitrio posuit clemens deus omnia nostro:
libera mens hominum est peccare aut vivere sancte,
libera vota dedit, quando sperare velimus,
credere si placeat, facile est nam posse mereri.
credidit Abraham dominoque est factus amicus.
confectus senio membrisque trementibus aevo
inter avos atavosque fuit, sed prolis egenus
ut soboles inpubes erat frustraque maritus,
officii genitoris iners; algente vapore
germinis extinctus cecidit genitalibus ignis
et fecundus amor, quem iam subduxerat aetas.
nec solus steriles retinebat marcidus artus:
femina deterius praemortua membra trahebat,
spes generis recidens et vis materna peracta.
frigida progeniem senibus natura negarat:
flebile coniugii portabant nomen inane,
spes tantum iuvenilis erat; crescentibus annis
augebat spem sola fides, praesumptio maior
affuit his prolem spondens cum gente nepotum:
non hos certa fides nec spes incerta fefellit.
fecundus per membra vapor discurrit utrique,
dulcior et gelidis inrepsit flamma medullis
miranturque senes recidivo fomite venas
in sobolem caluisse suas: animatus anhelat
intra membra puer vinctus compagibus artis.
intumuere sinus rugis pereuntibus alvi,
dum tandem fit mater anus paritura prophetam
et sterilis fecunda parens. miratur et haeret
sic uterum crevisse suum tenerasque puellas
consulit et trepidans tamquam nova nupta requirit;