Latin · Dactylic hexameter
〈Romulea〉, lines 3.1362-3.1408
Dracontius, Carmina 3.1362-1408
Not analysed yet
quas insanus agit rapidusque sequente volatu
miluus insontes cunctas clamore fatigat,
quas super accipiter volitans gravis imminet ales.
tunc sollers augur cretus de gente Melampi,
quem fors ad Cyprum dederat per festa dierum,
. . . . . . . . . .
et sic orsus ait prorumpens voce sagaci:
'te oblativa petunt avium responsa volantum:
conubium spondent praefulgens ore decoro
Idaliae volucres, de gente Tonantis olores
promittunt genitam, sed miluus horrida fata
(Ditis enim Signatur avis), licet hora peracta
tertia quippe sinat Phoebo candente volucrem
vera per immensum praesagia ferre rapacem;
Martius accipiter dotem fera bella minatur'.
tunc Paris ad caelum tendens cum lumine palmas
numina magna vocat puerum matremque Dionen:
'aurea siderei proles Venus alma Tonantis,
numina mille tenens, artes cui mille favendi
dat pater et natus supplet simul, omina firma,
quae cycnus genitoris agit, quae vestra columba
prodidit. infaustos opus est cohibere volatus:
Martis et inferni volucres raptoris obuncas
augur averrunces sacris, quibus imperat auctor
Troius ille puer Ganymedes, conditor artis,
et Polles, cui pinna loquax dat nosse futura'.
pauca precatus erat supplex et templa subibat
vestibus indutus Tyriis et murice regni.
pers(picu)a chlamys ipsa fuit, quam purpura fulgens
flammabat diffusa humeris; hanc fibula mordax
iungit, et ornatus iuveni plus admovet aurum,
quo distincta micat radians per stamina vestis.
cetera turba comes Phrygio succincta decore
fulgebat. delubra petens intravit ad aras
pastor et in sese cunctorum lumina vertit:
aspicit hunc errans oculis ornata Lacaena,
effigiat per cuncta virum, quibus ille decorus
vestibus incedat vel qua lanugine malas
umbret et in roseo prorumpat flosculus ore.
laudat amans mirata virum flammata Lacaena
ignibus Idaliis; nam dudum flammiger ales
matre iubente puer telo candente medullas
Ledaei partus furtim iaculatus amorem
usserat. at pastor repetit post sacra Dionae
hospitium. regina venit pallente rubore,
nam flammis perfusa genas pallentibus ibat:
fusus uterque decor manifestum vulgat amorem.