Latin · Dactylic hexameter
〈Romulea〉, lines 3.1409-3.1450
Dracontius, Carmina 3.1409-1450
Not analysed yet
pastorem pudibunda petit cohibente pavore
hortaturque virum fervens, qua stirpe creatus,
indicet, et fuerit qua iam vexante procella
ad Cyprum pulsus. medio sermone Lacaena
iam tacet et quaerit, iuvenem quibus appetat ardens
dictorum verbis. sed pastor, perfidus hospes,
ut sensit fragiles mulieris pectore sensus,
incipit Iliacus non quo sit sanguine cretus
nec quibus excussus ventis ad litora Cypri
venerit effari –trepidus iam voce remissa
reginam laudabat amans, culpare maritum
coeperat absentem, quod iam pulcherrima coniux
a tepido deserta viro neglecta vacaret,
sacra Dionaeae matris vel templa petisset,
adiungens 'si talis erit, quam forte merebor
uxorem, sic blanda genis, sic ore modesto,
sic oculis ornata suis, sic pulchra decore,
candida sic roseo perfundens membra rubore,
sic flavis ornata comis, sic longior artus
et procera regens in poplite membra venusto:
tali semper ego dignatus coniuge felix
non desim: famuler supplex et iussus adorem,
conubio servus veniam sub lege mariti
nocte dieque pavens, quidnam velit illa iubere
quae specie fulgente micat. Menelaus oberrat
numine contempto non dicam, coniuge pulchra,
quamvis numen adest veniens de stirpe Tonantis,
unde genus duco.' mox haec est verba locutus,
Tyndaridis faciles quatiunt suspiria sensus
et sic orsa refert: 'quae sit tua, pulcher, origo,
te reticente magis dudum cognovimus omnes.
est commune genus: pariter tua regna petamus,
sis mihi tu coniunx et sim tibi dignior uxor.
hoc nam fata iubent vel nos hoc Iuppiter urguet:
vivere me gemini iussit sub sorte mariti.
conferet Atridi, quisquis me duxit amator,
ut vivum linquam non iam moriente marito,
post thalamos primi cui debent fata secundum'.
dixit, et egressi puppes et litora poscunt.
dum portus classemque petunt, respexit ad urbem
pastor et ingentem vidit consurgere nubem
pulveris extorti, movit quam turba sequentum.