Latin · Dactylic hexameter
〈Romulea〉, lines 3.1639-3.1680
Dracontius, Carmina 3.1639-1680
Not analysed yet
Tydidem Aeneas rediens in bella lacesset,
a quo victus abit, qui impressit vulnera Marti?
nam niveam lusisse fuit plagare Cytheren.
Pergama Pelidi, fateor, post Hectora tractum
non bellum, sed praeda patent spectante triumpho.
AT INQVIES: DOLOREM MEVM LENIAM, PERCVSSOREM
PATROGLI CANIBVS ET VOLVCRIBVS (si) DEDERO LANIANDVM.
Hectoreum si forte canes laniare cadaver
ipse paras crimenque putas, hoc Medus honestum
credit et ad Persas honor est, si membra volucres
eripiant: et nulla detur licet ossibus urna,
multis membra tamen condentur rapta sepulchris:
corpus flamma cremans absumit, membra (vorantes)
hoc canis hoc volucres faciunt; vix ossa relinquunt,
et rogus ossa rapit. forsan servabitur Hector,
ut madefacta cadant siccantibus ossa medullis
et longa sub tabe fluant? hoc cuncta sepulchra
exercent; tamen intererit, quod clausa tenebris
putrescant tumulis, at hic sub luce madescant
aspectusque tuos funestent ossa diurnis
visibus. Andromache tumulum sibi formet inanem
et causam lacrimis faciet quam denegat hostis:
te tamen, Iliacae populator gentis, Achillem
sacrilegi iam poena manet, qui viva peremptis
funestas elementa viris. corrumpitur aer
mortibus, unde caret laesus vitalibus auris;
non purus sub sole dies, non sidera noctis
impullata micant, fuscantur cornua lunae,
sordibus et totum caeli nox inficit orbem.
non Phoebus Danais morbos, non Troia Pelasgis
inferet aut natam repetens per castra sacerdos
Chryses Apollineus: hinc sunt, hinc funera maesta
fortibus et bellum geritur cum Morte cruenta.
Hector in hoste fuit saevus, cum vita maneret:
plus post fata nocet. certe medicabilis ille
te Chiron docuit pestes sanare iacentum,
cum chordas quateret plectro, cum bella manerent,
et citharam post lora daret, cum mentis onustae
post Centaurorum raptas de flumine praedas
ingentes animos puerili in corde levaret;
non docuit, quia maestus odor, quia putre cadaver
aera tellurem ventos animasque gravabit?