Latin · Dactylic hexameter
〈Romulea〉, lines 3.1681-3.1723
Dracontius, Carmina 3.1681-1723
Not analysed yet
inde homines volucres pecudes et cuncta necantur;
corpora vivorum pariter mundique salutem
mors neglecta nocet: non sunt commercia iuncta
mortibus et superis, divisit limite mundos
imposito natura parens; non congruit aether
funeribus nec funus amat sub sole iacere,
inferni secreta dei sub nocte petuntur.
non tibi per somnos aderit censoris imago,
Aeacus in medias veniens ad castra tenebras
voce manuque furens et te culpabit amare
asper et increpitans? et iusta voce notabit:
'tene, deum soboles, caeli pelagique nepotem,
atque Erebi gens clara mei, te, fortis Achilles,
ista decent? tumuli caesis et busta negentur?
nec dabis occisos iuvenes Acheronta natare,
prostratis dum busta negas mortesque sepulchris
abdicas? me vita pia promovit ad urnam,
humani generis laudes et crimina quaeram;
nec tamen hinc securus eris, quia noster ad urnam
advenies quandoque nepos: ignoscere manes
ignorant mecumque Minos vel Gnossius illic
iudicium Rhadamanthus habet commune barathri.
nominis invidiam vestri per flumina manes
exagitant, sua iura neges quod morte peremptis,
Patroclumque tenent, quem nec conscendere cymbam
permittunt, nisi primus aquas transcenderit Hector.
et nullum pars nostra sinit transire per undas
ac sortem retinere suam, nisi rite sepultum.'
desine, bellipotens, animos retinere feroces,
dux, iras depone, precor: non sentiet Hector,
quidquid in hoste furis, lacerum tenuisse cadaver;
supplicium non Hector habet, sed poena Pelasgum
servantur per castra tuis, dum funera punis.
Aeacus invidiam, carus tormenta Patroclus
sustinet et vestri poenas luit ille doloris.
vel medium Priamo, generose, refunde cadaver;
nam partem tractura tenet. si reddere corpus
et laceros artus tempta pietate negabis,
exiet Andromache socero comitante per agros
Astyanacta trahens, qua tristior orbita monstrat,
et leget infelix dispersi membra mariti,
vepribus et mediis rupem complexa cruentam
oscula fixa dabit dicens de rupe maritum;