Latin · Dactylic hexameter
〈Romulea〉, lines 3.1724-3.1766
Dracontius, Carmina 3.1724-1766
Not analysed yet
in qua sanguis erit, rupem vocat Hectora coniux
et puerum miseranda docet, ne calcet harenas,
infecit quas forte cruor; tardumque per horas
exspectat socerum, sed non vacat: exprimit herbas,
quas rubuisse videt; hoc nati vultibus addit,
ut patrem ferat ore puer; suadente dolore
ipsa sibi demens extorquet, ut Hectora credat
Astyanacta suum; Priamo tamen Hectoris ossa,
si qua iacent dispersa rotis, ostendet et ambo
carnibus Hectoreis defigent oscula flentes.
ore cruentato puerum simul ambo monebunt,
oscula det membris; 'laceros ubicumque iacere'
dicet avus puero 'pater est quos videris artus'.
moribus his si nulla venit pietatis imago,
aspice quid faciant coniux pater Hecuba natus
et pudibunda soror: Priamus iacet oscula plantis
rex senior dans ipse tuis nec turpe putabat,
quod miserum fortuna iubet; hinc virgo pudica
Astyanacta tenens parvum super Hectora ponit
et puerum deflere docet, sed parvulus optat
ire nec extincti cognoscit funera patris.
heu lacerum nam corpus erat, quod mater et uxor
complexae per colla tenent et vulnera ferri
per laceros artus generoso in corpore quaerunt.
sed quid dorsa viri palpant? iniuria constat
magnanimi iuvenis: plagam, qua concidit Hector,
et vulnus si nosse placet, versate supinum
corpus et occisi tractentur pectora regis:
invenient ungues, quanto descendit hiatu
hasta potens quantumque dedit Vulcanius ensis.
nam quod terga ferunt, hoc currus fecit Achillis,
dum trahit extincti iuvenis per saxa cadaver
et domino iam damna parant de funere tracto.
Hectora mirantes plus te laudamus, Achilles,
a quo victus obit: finem da, magne, dolori
et post vindictam veniam concede perempto,
qui poenas in luce dedit. iam respice mitis:
Astyanacta vides, Pyrrhi succedat imago
ante oculos dilecta tibi, Priamique senectus
mentibus adsciscat venerandi vota parentis.
nam genitor Peleus laetum post bella videre
te cupit; et senior Lycomedes, coniugis auctor,
exoptat reduci gaudens offerre nepotem.