Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber III, lines 3.476-3.520
Dracontius, Carmina 3.476-520
Not analysed yet
unde igitur furiale nefas assumere possunt,
inde pios animi rapiant sub pectore motus
et faciant quod honesta decet, quod fama pudoris
exigit et vitae prodest sub laude futurae.
Iudith Holofernem castissima finxit amare
et sibimet peperit de ficto crimine laudem
castra ducis metuenda viris ingressa virago.
inter belligeros fremitus et tela cruenta,
inter et ensiferas saevo sub Marte catervas
ingreditur vestita fide, munita pudore
et quod tanta manus non est adgressa virorum,
nocte sub obscura perfecit femina sola
et duce truncato viduavit castra tyranni,
quae caput ad patriae proceres portavit et urbis
civibus una dedit cum libertate triumphum.
femineo mucrone perit dux fortis et audax,
quem non bella domant, domuit promissa voluptas;
haec sperata licet, non est perfecta libido
et certae noctis poenas persolvit adulter
inpollutus adhuc nullo sub crimine facti. –
femina prima ducum Nino viduata marito
invasit thalamos et regnum prolis amatae
(exhibet infelix incesto pectore matrem
et sibi socrus erat fili turpissima coniux);
bella diu gessit iuvenem mentita sub armis. –
quis neget et Scythicae Tamyris crudelia bella
cum duce Persarum Cyro sub fraude peracta?
ultrix facta sui post tristia funera nati,
cum regale caput demissum sanguine multo
clausit in utre cruor, quem mens furiata dolore
fuderat innumera iuvenum cervice recisa. –
casta quid Euadne fecit Capaneia coniux?
dum post sulphureos iaculati fulminis ictus
ignibus appositis arderent ossa mariti,
conscendit mors viva rogos. viduamne vocamus,
quae simul infernam cum coniuge venit ad urbem? –
dives Dido fugax extincti coniugis ultrix
urbis Elisaeae perfectis moenibus amplae
ipsa pyram manibus propriis construxit ut aram,
quam pedibus furiata suis conscendit et arsit.
impulit ad flammas adcurrere funera viva
aut amor Aeneae, veniens aut terror Iarbae. –
quid formosa nurus populo spectante pudica
post maculam thalami Lucretia casta peregit,
quam tulit infelix alieni poena furoris?