Latin · Dactylic hexameter
De Laudibus dei, Liber III, lines 3.521-3.563
Dracontius, Carmina 3.521-563
Not analysed yet
ut rea procubuit nullo surgente reatu,
concidit ense suo, mansitque superstes adulter,
qui solus feriundus erat mercede pudoris. –
milia femineis numerantur ubique catervis
exempla scelerum: modicae vel laudis amore
aut certe fecere pie pro numine vano.
conficti sermone dei, quos fabula mendax
extulit et miseros incassum adorare coegit,
unde nihil meriti, sed vitae damna tulerunt,
cum sit nemo deus nisi noster ubique tremendus.
omnia praecepti solo sermone creantur,
ipsius imperio, per quem stant cuncta per aevum.
ecce deus verus, de quo nil fingitur, in quem
fabula nulla cadit, quem numquam verba diserti
exornant aut forte notant, cui tempora nil dant
aut tollunt currente die: qui saecula mutat
nec mutant hunc saecla tamen, quia quod fuit hoc est,
hoc erit aeternus, qui praesens constat ubique.
omnia qui tollit minuitque volatile tempus,
incrementa deus vel detrimenta recusat;
idem semper erit, numquam mutabilis aevo,
qui cum sit dominus, se vult tamen esse parentem:
exhibet inpendit praebet; testatur adoptat
nos genitos vocitare suos: nos ergo fideles
vivere debuimus tamquam factoris imago,
quos doceat factura dei pietate magistra.
rex pie, bellantum comitata potentia supplex
fit quodcumque iubes: effectus iussa sequuntur.
stat famulans natura deo constructa elementis,
nescia, quid iubeas, donec praecepta repente
audiat et domino citius parere laboret:
exultans iussisse sibi gavisa ministra
perficit iniuncta placido sermone iubentis
et rerum natura parens famulata tremescit
per quem celsa poli tellus mare sidera constant
et gestit servile pavens. quota portio rerum
nos sumus audaces, ut contemnamus acerbe
imperium caeleste truces? par causa locatur
nostra deique simul: qui vult sua vota venire,
impleat ipse dei. simili dicione voluntas.
servorum dominique manet pietate modesta.
qualiter optamus nostra spe vota mereri,
cum nos iussa dei fieri contemnimus ultro?