Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.408-4.455
Dracontius, Carmina 4.408-455
Not analysed yet
germinis ille sui crudelis et impius hostis
rex Agamemnon erat, patriae dominator amarus:
civis Egistus erit me profitente maritum.'
dixerat et cunctos discedere iussit ab aula
ac domibus remeare suis. sed vilis adulter
nescius atque rudis regnorum frena tenere
ipse sibi genium fastu facit: ore minaci
asper erat famulis regalibus, advena servis;
imperium non mite dabat, quibus ipse profecto
si famularetur, crimen sibi turpe putarent.
sceptra triumphorum data sub pastore tyranno
pro pretio scelerum, mercedem sanguinis ostrum,
matronale nefas, uxorem dedecus aulae
quis, rogo, non gemeret? tamen hos formido iubebat
infami parere novo: timuere bubulcum
acrius, Hectoreos qui non timuere furores.
ius Agamemnonium fuerat; post Pergama capta
verbero plectibilis comes armipotentis Achillis.
dum regnaret iners, Parcarum crimina, pastor
et simul inliciti sese fruerentur amores
annorum septem spatiis et mensibus octo,
ibat alumna manus tumulis regalibus omnis
noctibus in mediis flens per haec tempora regem,
anxia quae gemitum tremulis ululatibus usa
temperie moderante premit terrente pavore.
tunc ibi libertus sollers nutritor Orestis
evomit in gemitus voces et verba doloris:
'optime rex quondam, sed nunc miserabilis umbra,
prosperitas cui saeva fuit, victoria crimen
intulit et mortem peperit post bella triumphus,
cuius adoratus constat per templa precantis
iratos audisse deos, placata negabant
numina proventus: Danaos si vincere rectum est,
si gremio Paridis remanens est rapta Lacaena
(nonne laborastis, Helenam ne pastor haberet?
ecce, tuam nunc pastor habet!) ,si transitus est mors,
si sensus post fata manent, post membra solutae
si remanent animae, si stat post fata superstes
spiritus, exaudi lacrimas fletusque tuorum!
rumpe solum, findatur humus telluris hiatus,
nixus et armatus subito furialibus umbris
surge, velut quondam tumulo surrexit Achilles:
exige subplicium de coniuge, solvat adulter
tot poenas quot membra gerit. morieris inultus,
et pastor tua regna tenet? post busta severe
exegit mortem de virgine Thessalus heros
moribus innocuis: tu dux inpune relinques
tot scelerum auctores victricia regna tenere?