Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.456-4.505
Dracontius, Carmina 4.456-505
Not analysed yet
di, regitis quicumque chaos crudele barathri,
rumpite tartareas proscisso gutture fauces,
mittite virgineas funesta in tecta cerastas!
ne dubitate: truces venient ad regna Thyestis,
notum iter invenient, sua per vestigia current.
(non estis Furiae, si quaeritis ante rogari
ad quodcumque nefas, si non et sponte nocetis;
sed dubito quia iusta peto, tamen oro cruenta.)
spes mihi maior adest: Thebis vicina petuntnr
moenia tartareis quondam sacrata tenebris
et claro privata die sub luce diurna.
ergo precor, cum iusta truces sententia mortis
participes scelerum percusserit ense severo,
vos Acheronteis tortoribus addite flammas
et Furiis augete malum mortale venenum,
torqueat auctores scelerum crudelis Enyo:
non sat erunt quaecumque reis tormenta paratis.' dixit; et ex imo gemuit vox missa sepulchro:
'parcite funesto mentem vexare dolore
meque piis onerare malis (relevare sepulchrum
debuerat famularis amor), quem pessima coniunx
criminibus succensa suis et amore pudendo
vel fama prostante sua muliebribus armis
extinxit, cui victor eram regressus ab hoste
praedo decennalis fraternique ultor amoris,
ultor adulterii, quem fudit adultera coniunx
nec timuit foedare domum, maculare penates
impete mortifero subita cum fraude profana.
nam nec inultus ero, veniet his poena cruenta.
sed ne plura loquar, verum est Cassandra locuta:
credite Cassandrae, verax Cassandra sacerdos.'
dixit, et abscedunt omnes linquendo sepulchrum.
illa nocte tamen volitans Agamemnonis umbra
venit Athenaeis mox sedibus (altus Orestes
illic quippe fuit, cum quo Pylades amicus:
flatibus alternis perflans conmercia somni
lassus uterque fuit, concussus amore palaestrae)
et stetit ante toros ambobus visus Atrides
in somnis, non qualis erat post bella triumphans,
sed qualis cecidit percussa fronte bipenni;
tristis iners tremulus, gemitu suspiria rumpens;
pallida puniceo perfuderat ora cruore
et tremulas languore manus; cervice vacanti
ac pede vincla trahens quibus est abstractus ab aula,
'non pudet, o iuvenes', dixit, 'pubentibus annis
vestitos sub flore genas lanugine crispa,
grandibus instructos studiis et fortibus armis,
ut pastor mea regna notet promotus in arce
sanguinea mercede, cluat sub crimine multo
laetus et indomitus, tumida cervice supinus,
plaudat et infamis vos iam (non fama?) perisse?