Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.506-4.550
Dracontius, Carmina 4.506-550
Not analysed yet
sic peto Cecropidas vindictam sospite nato,
incolumi Pylade suo? Patroclus Achillen,
Thesea Pirithous non sic expertus amavit.
armati gladios in bella domestica ferte
atque adfine nefas cognato abscindite ferro:
nullum crimen erit matrem punisse nocentem;
morte maritali sceleratam iure necabis.
praecidit regnum Tamyris regina Getarum,
sed nil turpe gerens vindex fuit illa suorum;
si fecit Medea nefas, flammata dolore
dulcis amoris erat, cum regia tecta cremabat
incolumi viduata viro de paelice Glauce;
inpia Lemniades sumpserunt arma puellae
atque maritali foedarunt sanguine lectos,
sed Veneris furor acer erat facinusque nefandum.
quod Scythicae gessere nurus, in crimine tanto
barbara turba fuit. nam tu, regina Pelasgum,
Graecia quam genuit legum fecunda creatrix,
clara Mycenaei coniunx et vindicis uxor
crimen adulterii geminasti caede mariti.
Alcestis meminisse fuit, quae morte maritum
manibus eripuit, pia coniugis, inpia de se.
quid loquar Euadnen Thebanis ignibus ustam
et post fata viro flamma crepitante sodalem,
inpia cum pietas, affectus dulcis amaram
iussit habere necem, quae contra vulnera luctus
fortior igne fuit, crudelibus usa medellis,
et simul ad manes in pulvere coniugis ivit?
pertulit urna duos, funus quos iunxit, amantes.
conubium felix! exemplum grande pudoris!
inpia sacrilego nupsit post fata marito:
pronuba flamma fuit, thalami rogus et pyra lectus.
quid sit honestus amor, multae docuere puellae.
natus amore pio flammatus morte paterna
vindicet ut patrem qui matrem straverit ictam,
crimina purgabit matris de tempore prisco;
nam patrem docet esse suum quem vindicat armis,
dignus adulterii vindex, pius ultor et heres.
noster amor Danais, sunt odia saeva duorum.
ite pares animis: vobiscum vernula turba
sendet; irati potius quod tardius istis,
ore fremunt famuli, qui carpere dentibus optant
corpus Egisteum vel vivum, tradere flammis
coniugis infandae crudelia membra cremanda.'
dixerat haec, gemitus somni rupere quietem.