Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.734-4.776
Dracontius, Carmina 4.734-776
Not analysed yet
vivo (vides), scelerata parens, moriere cruente
sed manibus iugulata meis super ossa mariti.'
conturbata parens nudis exerta papillis
orabat natum: 'per haec, puer, ubera, parce!
per superos patremque tuum, per cara sororis
pectora, quae nostro te tunc rapuere furori,
et per Pyladen, quod plus est, testor amicum:
da veniam, miserere, precor, miserere parenti,
si dici sum digna parens.' tum natus 'inanes
perdis' ait 'lacrimas, genitor te expectat ad umbras.
Ilias ingemuit domini Cassandra ruinam
nec ferit Andromache famulans post Hectora Pyrrhum,
cum regina Phrygum fieret captiva Pelasgum:
praelato pastore ducis tu colla cruentas.
haec mihi Pylades meus imperat et soror urget,
ut iaceas mucrone meo, truculenta virago.'
ast ubi nil potuit mulier de prole mereri,
mox redeunt animo Phrygiae praesagia vatis.
'si placet ulcisci genitorem' dixit 'in ambos,
Pyladis me dextra necet, necet ensis et idem,
et super ossa ruam recidens spirantis Egisti,
et, scelerum conplex et nostri criminis auctor,
mixtus uterque cruor testabitur omnibus umbris,
consortes scelerum quia sors manet una malorum.'
'quod super ossa rogas moechi moribunda iacere',
natus ait, 'melius recides super ossa mariti;
nec cruor amborum miscebitur ense minaci,
criminibus nec fructus eat morientis amoris
aut operae pretium capiatis sorte malorum,
supplicio sociante nefas: discreta iacebis.'
dixit et ad patris veniens dat verba sepulchrum:
'sancte parens, quia sensus iners et spiritus extas,
accipito inferias, quas offero. victima iusta est:
macto Clytaemestram matronam regis Egisti
atque (utinam non!) ante tuam. solacia nosce:
nam iacet ille loco, quo tu percussus obisti.
aetatis mora iusta fuit, quod tardius hoc fit;
olim velle fuit.' subicit Danaeia mater:
'sol pietas elementa poli mare flumina tellus
et rerum natura parens tuque atra vorago,
expectate vices nato redhibente parenti
quod genitus fuerit, mercedem cernite lactis.'
dixerat haec genetrix, surdis tamen auribus inquit.