Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.777-4.821
Dracontius, Carmina 4.777-821
Not analysed yet
quod potuit pietas, vultus avertit Orestes,
sol negat almus equos iterum de more Mycenis
atque tenebroso subtexitur aere caelum,
et non legitimam timuit mox Graecia noctem,
extimuit natura chaos, elementa tenebras;
laudat Enyo nefas, dextram capulabat Erinys.
pallia purpurea praestricto dente momordit,
concidit et tunicam manibus tendebat ad imos
usque pedes, metuens ne mortua nuda iaceret:
maesta verecundo volvebat lumina visu,
vix semel infelix extrema in morte pudica,
quod non ante fuit, metuens in funere famam.
candida puniceo rutilantur membra cruore,
verbere corporeo pressas quatiebat arenas,
tandem iussa mori vitam cum sanguine fudit.
tunc repetunt pariter regalia limina torvi:
sic duo terribiles fulva cervice leones
caede iuvencarum satiati lustra reposcunt.
regia sanguineos susceperat aula sodales;
conveniunt Danai, regis sub honore salutant,
pars dolet Atriden, set pars dolet altera matrem,
nemo tamen facinus verbis culpabat apertis,
nec fuerat quisquam qui non damnaret Egistum.
transierat funesta dies, sol merserat undis
oceano stridente rotas, redeunte sorore
roscida somnigerum revocabat palla soporem,
tempus adhuc medium volvebant sidera noctis:
nuntius Hermione venit de virgine, raptam
stirpis Achilleae Pyrrhi praedante rapina.
mox furit Atrides, qui sic est orsus amico:
'nos alius voeat ecce labor, novus ignis amoris.
quid faciam? scelus est, passim rapiatur adulta
sponsa toris promissa meis. tu regna guberna;
ibo ego per gladios flammas et mille cohortes,
(nam decet ultorem patris sibi quippe mereri),
dum tamen eripiam clamantem nomen Orestis.'
dixit et accinctus capulo produxit in hostem.
repperit Aeacidem subientem templa deorum,
adgreditur iuvenem, securum obtruncat ad aram
et redit ad Danaos elatus caede secunda.
dum solio fruitur patrio diademate pulcher,
astitit ante oculos genetrix sua non ut inermis,
sed faculis armata rogi, subcincta cerastis.
ignibus admotis resolutos orbibus angues
ingerit in faciem iuvenis, mortale minatur.