Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.914-4.958
Dracontius, Carmina 4.914-958
Not analysed yet
dis superis grates, quod post tot funera mentis
arguor adsistens inter subsellia sospes.
incolomis veneror sanctum per iura tribunal,
a licito discerno nefas. tractate, verendi.
non de lite mea sententia vestra ferenda est,
sed de iure deum, qui me purgasse probantur,
dum medicinalem tribuunt per corda salutem;
nemo poli servare deum, puto, vellet iniquum.
iustior invenior, dum matrem vindicat ultor:
si ulciscenda rea genetrix, quid iam pater insons?
quis, rogo, sacrilegus, quis demens audeat almos
accusare deos, quibus est perfecta potestas?
scilicet accuset, vocet in certamina divos,
obiciat facinus: praesumat bella gigantum.
forsitan obiciat: fuerant cur ergo furores?
cura doloris erat, proceres, nec poena reatus:
taedia sollicitant animos mentemque fatigant.
Pyrrhus erat raptor, vindex post bella rapinae:
arguit unus iners quem conprobat ordo deorum.
quaeso, duces legum, sententia vestra resolvat
purgatum sub iure deum, sub sorte benigna.'
dixit et inposuit moderata silentia linguae.
consilium petitur, facta tractantur Orestis.
mos erat arbitrii quod dispar calculus iret:
albus adest vitae, nam mortem russeus urguet.
iudicii certamen erat, sententia duplex
discrepat et numerus par est utrique coloris.
calculus albus erat, habuit quem dextra Minervae:
is datur ad vitae numerum, 'purgandus Orestes'
dicitur et procerum talis sententia fertur:
'si decreta deum homini tractare liceret,
posset Orestis opus legali tramite quaeri;
sed quia praescripto capimur, clementia caeli
non sinit audiri, iuris censura quiescat.
quis temerator erit caelestia iura movere?
non erat inpunis Paris arbiter ille dearum,
Teresias nec erat iudex inpune Tonanti.
raptor obit Pyrrhus, iusto mucrone peremptus.
quod per templa ruit, fuit et perfecta potestas,
si vellent, punire deis. securus Orestes
sitque redux patriae nullo damnante reatu.'
actum erat. excipiunt populi clamore faventes,
suscipit egressum Pylades laetus amicum
amplexaeque tenent laeva dextraque sorores,
quattuor et reduces laeti petiere Mycenas;