Latin · Dactylic hexameter
Incipit Orestis Tragoedia., lines 4.959-4.971
Dracontius, Carmina 4.959-971
Not analysed yet
regia divitiis reputantur tecta relatis.
di, quibus imperio est facilis concessa Tonantis
aeris et pelagi terrae caelique potestas,
vos pietas miseranda rogat, vos mitis honestas,
vos bona simplicitas, affectus sanguinis orat,
vos genus humanum, consortia sancta cruoris,
stemmata vos generis, cognatio iuncta precatur:
crimina Lemniadum sat erant, Danaeia festa,
quae thalamos fecere rogos, et facta Thyestis
innumerumque nefas, quod sit narrare pudoris;
ecce Mycenaea triplex iam scaena profanat
Graiugenum famam: vestro iam parcite mundo
atque usum scelerum miseris arcete Pelasgis.