Latin
Lines 5.87-5.128
Dracontius, Romulea 5.87-128
Not analysed yet
Res est nulla domi cupiat quam diues auarus,
non aurum, non gemma micans, sed turpis egestas
obsedit ieiuna fores. "Audacia forsan
pauperis horretur, ne clam temerarius exstet",
Quando fugax praesumptus erit uel debilis audax?
Nam si fortis erat saeua uirtute, superbus
praemia non ueniam peteret sub sorte reorum.
Qui nihil admisit crimen dat praua uoluntas
diuitis insonti. Furor est uoluisse necare
pro quibus arma tulit. Quid prodest pellere bellum,
si reuocat post bella neces? Aut pacta nefanda
hostibus obstrictus seruat qui ciuibus instat
ut pereant, aut ipse cupit magis esse tyrannus,
ciuibus extinctis credens sua uota latere.
Si iugulet miseros iniusta morte necando
suspectos quoscunque putat, nihil ergo relinquet:
omnia sunt suspecta reo. Sin moribus esset
ille bonus, seruare pios, seruare modestos
debuerat sub pace sua, non colla nefandus
aut inimicorum mallet fudisse cruorem,
quorum uerba pauens diues uixisset honeste.
Sic sapiens olim Romana potentia iussit
ne pereat Carthago nocens, inimica senatus
et populi Aeneadum: cotem uirtutis habendam.
Sed ne Troiugenis per tempora pigra lacertis
torporem pax longa daret, post uicta rebellis
et consumpta simul iacuit congesta ruinis;
et tamen haec renouata micat quibus occidit armis.
Haec igitur recidiua uiget post busta resurgens
Phoenicis in morem. Virtus clementia patrum:
tu testis Carthago manes inuita uolensque.
Quod scelus est, iuuenis? Socios in bella tueris
et ciues in pace necas :quid fata minaris
impia supplicibus? Quid funestare triumphos
contendis post bella tuos et luctibus imples?
Nec pudor est uariasse uiro? De ciue tropaeum
nemo triumphator rapuit nec in arbore cristas
erexit quicunque cruci suspendit. Imago
uestra, caput ciuis, manes mereatur et umbras?
Virtutis uestrae circumdent funera testem
et fortis simulacra uiri ciuile cadauer
polluat ac putres effundant ossa medullas?