Latin
Lines 5.129-5.172
Dracontius, Romulea 5.129-172
Not analysed yet
Victoris genio sanie cum tabe litetur?
Quaere sacerdotem: ueniet crudelis Erictho,
haec est apta tuis antistita saeuior aris,
quae calidas rapiat fibras pulmonis anheli,
sorbeat ereptum uel morsibus illa cruentis
uel uiuente iecur, uel cor cum palpitat intret
dentibus obscaenis, lingua lambente palatum
prostrati ciuis. Haec sint tua munera, uictor?
Hostia talis eat, talis tibi uictima pergat?
Sit tua terribilis Phalaris ceu taurus imago?
Taurica crudelis mitis tamen ara Dianae
nec Busiris atrox Aegyptius ille cruentus:
solus enim per templa deum sine morte propinqui
sacra peregrinus funestat <et> aduena tantum,
illaesus nam ciuis erat. Tu, uictor, inique,
Sardorum qui sacra probas et moenia foedas
lauro cincta tua, uestris ornata coronis.
Insula delubris natorum colla secabat,
uerticis unde comam uera pietate parentes
illaesa ceruice metunt. Carthago duorum
annua nobilium praestabat funera templis
Saturnoque seni pueros mactabat ad aras.
Tristia plangentum foedabant ora parentum.
Hoc uir fortis agis? Rapientur uiscera matri
et perit ante oculos genitoris pignus amatum
aut populo spectante cadet? Cum Troia periret,
filius Aeacidis uel uindex Pyrrhus Achillis
ante oculos Priami percussit nocte Politen,
belli iure furens. Tamen ultio digna relata est:
ipse Neoptolemus iacuit percussus ad aras.
Qualiter en pietas se uindicat, impie uictor!
Quid matris Patriae uenerandam polluis arcem?
In qua templa sedent, ubi numina saepe precati
fleximus, ut sospes rediens et uictor in armis
captiuos post bella trahens ex uulnere lassos
intrares patriam, ne saeuus uinceret hostis,
qui scandens muros ciues laniaret in urbe.
Hoc matres puerique rogant, hoc ipsa senectus,
uirginitas hoc casta petit, hoc pauper adorat.
Si potuit, uoluisse puta. Nam uita potentis
non iacet insidiis nisi diuitis atque propinqui
aut certe si sceptra uigent sub regis auari
imperio. Fortem timidus formidat et horret,
non fortis lassum timuit nec diues egentem.