Latin
Lines 8.1-8.43
Dracontius, Romulea 8.1-43
Not analysed yet
Troiani praedonis iter raptumque Lacaenae
et pastorale scelerati pectoris ausum
aggrediar meliore uia. Nam prodimus hostem
hospitis et thalami populantem iura mariti,
foedera coniugii, consortia blanda pudoris,
materiem generis, sobolis spem, pignora prolis:
nam totum de matre uenit, de matre creatur
quod membratur homo; pater est fons auctor origo,
sed nihil est <sine> matre pater: quota portio patris
omnis constat homo? Mater fit tota propago.
Ergo nefas Paridis, quod raptor gessit adulter,
ut monitus narrare queam, te grandis Homere,
mollia blandifluo delimas uerba palato;
quisquis in Aonio descendit fonte poeta,
te numen uult esse suum; nec dico Camenae
te praesente "ueni": sat erit mihi sensus Homeri,
qui post fata uiget, qui duxit ad arma Pelasgos
Pergama Dardanidum uindex in bella lacessens;
et qui Troianos inuasit nocte poeta,
armatos dum clausit equo, qui moenia Troiae
perculit et Priamum Pyrrho feriente necauit:
numina uestra uocans, quicquid contempsit uterque
scribere Musagenes, hoc uilis colligo uates.
Reliquias praedae uulpes sperare leonum
laudis habent, meruisse cibos quos pasta recusant
uiscera, quos rabies iam non ieiuna remisit
exultant praedamque putant nuda ossa ferentes.
Attica uox te, sancte, fouet, te lingua Latina
commendat: uulgate, precor, quae causa nocentem
fecit Alexandrum raptu spoliaret Amyclas.
Caelicolum praetor iam sederat arbiter Idae:
iam gremium caespes, iam surgens herbida tellus
stabat et aetherium fuerant herbosa tribunal.
Soluerat Iliacus caeli uadimonia pastor
et litem facit ipse suam: laudata recedit
contempta Iunone Venus. Tunc uirgo decore
uicta dolet, nam tristis abit: heu nescia mens est,
quae mala circumstent ausum dare iura Mineruae.
Iudicis Idaei pretio sententia fertur
damnaturque Paris; nec solus pastor habetur
ex hac lite reus: damnantur morte parentes,
damnantur fratres, et quisquis in urbe propinquus
aut cognatus erat, cunctos mors explicat una.