Latin
Lines 8.44-8.88
Dracontius, Romulea 8.44-88
Not analysed yet
Atque utinam infelix urbs tantum morte periret!
Damnantur gentes, damnatur Graecia sollers
heu magnis uiduanda uiris; orbatur Eous
Memnone belligero, damnatur Thessalus heros
et Telamone satus, pereunt duo fulmina belli.
Pro matris thalamo poenas dependit Achilles
(unde haec causa fuit), forsan Telamonius Aiax
sternitur inuictus, quod mater reddita non est
Hesione Priamo; sic est data causa rapinae,
cur gentes cecidere simul, cum sexus uterque
concidit, infanti nullus post bella pepercit.
Sic dolor exurgit diuum, sic ira polorum
saeuit et errantes talis uindicta coercet?
Compellunt audere uirum fata, impia fata,
quae flecti quandoque negant, quibus obuia nunquam
res quaecunque uenit, quis semita nulla tenetur
obuia dum ueniunt, quibus omnia clausa patescunt.
Iam grex horretur, fontes casa pascua siluae
flumina rura pigent nec fistula dulcis amatur;
non placet Oenone, sed iam prope turpis habetur,
ex quo pulchra Venus talem promisit in Ida,
qualis nuda fuit: talem iam pastor anhelat.
Sordent arua uiro post iurgia tanta dearum,
Pergama sola placent et moenia quaerere Troiae
mens et fata iubent. Monitus Paris omnia norat
blandita nutrice puer, quo sanguine cretus,
qui genus, unde domus; rapiensque crepundia pastor
Troianum carpebat iter. Vix uiderat arcem
lassus, et intactae procumbunt culmina turris,
ingemit et tellus, muri pars certa repente
concidit et Scaeae iacuerunt limina portae;
tunc Simois siccauit aquas, crystallina Xanthi
fluminis unda rubet, sudat pastore propinquo
Palladium uel sponte cadunt simulacra Mineruae.
Forte dies sollemnis erat, quo Pergama rector
infelix Priamus post Herculis arma nouarat:
annua persoluens ingratis munera diuis
Laomedontiades capitolia celsa petebat
reddere uota Ioui, laturus sacra Mineruae.
Ad dextram genitoris erat fortissimus Hector,
Troilus ad laeuam pauido comitante Polite;
cetera natorum turba stipata subibat.
Reginam interea natarum turba coronat
et nuribus comitata uenit pia uota ministrans:
rex Helenum sequitur, Cassandrae mater adhaeret.