Latin
Lines 9.97-9.138
Dracontius, Romulea 9.97-138
Not analysed yet
non purus sub sole dies, non sidera noctis
impolluta micant, fuscantur cornua lunae,
sordibus et totum caeli nox inficit orbem.
Non Phoebus Danais morbos, non Troia Pelasgis
inferet aut natam repetens per castra sacerdos
Chryses Apollineus: hinc sunt, hinc funera maesta
fortibus et bellum geritur cum Morte cruenta.
Hector in hoste fuit saeuus, cum uita maneret:
plus post fata nocet. Certe medicabilis ille
te Chiron docuit pestes sanare iacentum,
cum chordas quateret plectro, cum bella manerent,
et citharam post lora daret, cum mentis onustae
post Centaurorum raptas de flumine praedas
ingentes animos puerili in corde leuaret;
non docuit, quia maestus odor, quia putre cadauer
aera tellurem uentos animasque grauabit?
Inde homines uolucres pecudes et cuncta necantur,
corpora uiuorum pariter mundique salutem
mors neglecta nocet: non sunt commercia iuncta
mortibus et superis, diuisit limite mundos
imposito natura parens; non congruit aether
funeribus nec funus amat sub sole iacere,
inferni secreta dei sub nocte petuntur.
Non tibi per somnos aderit censoris imago,
Aeacus in medias ueniens ad castra tenebras
uoce manuque furens et te culpabit amare
asper et increpitans? Et iusta uoce notabit:
"Tene, deum suboles, caeli pelagique nepotem,
atque Erebi gens clara mei, te, fortis Achilles,
ista decent? Tumuli caesis et busta negentur?
Nec dabis occisos iuuenes Acheronta natare,
prostratis dum busta negas mortesque sepulchris
abdicas? Me uita pia promouit ad urnam,
humani generis laudes et crimina quaeram;
nec tamen hinc securus eris, quia noster ad urnam
aduenies quandoque nepos: ignoscere manes
ignorant mecumque Minos uel Gnossius illic
iudicium Rhadamanthus habet commune barathri.
Nominis inuidiam uestri per flumina manes
exagitant, sua iura neges quod morte peremptis,
Patroclumque tenent, quem nec conscendere cymbam
permittunt, nisi primus aquas transcenderit Hector.