Latin
1 to 17
Dujam Hranković, Braciae Insulae Descriptio 1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Vestrum auxilium posco, Virgo Dei Mater, et tuum, martyr Christi Georgi, noster patronus, ego Domnus, archipresbyter Braciae et curatus villae Nerezi. Insula Bracia iacet inter insulas Pharam et Soltam et inter Spalatum et Crainam, primordiae cuius ambitus non excedit octoginta miliaria. Habet spaciosas valles et portus frequentes et sylvis, montibus est tota cooperta, unde multitudo magna animalium, caprarum et ovium etiam a vetustis temporibus. Omnes habitantes sunt catholici praeter una familia, quae huc ex Cephalonia appulit, et non excedunt sex milia. Fructus eius consistunt in animalibus supradictis, in mele et vino et ficis. Est autem parva …in quibusdam terrenis. Rex noster est …Uladislaus, Hungariae, Dalmatiae et Siciliae. Dux Spalati et Braciae et Phariae, generosus vir Hervoja, et comes Braciae dominus Comulus de Petrarchis de Spalato. Iudices hoc anno in mense iulio 1405. Dobretza Misich, Marcus Polovinich et Radovan Pobri. Episcopus vero Benvenutus venerabilis pater, et suus vicegerens in hac insula ego Domnus. Communitas nobilium tenet dominatum insulae in omnibus rebus, quae immediate non pendent a rege et duce, cuius actiones portat idem comes Comulus. Mea, comitis et iudicum et cancellariae sedes est in Nerezi, quia ad administrandam iustitiam est locus aptus et primarius huius insulae. Duodecim sunt villae habitatae, Nerezi, Culmatium inferius, Scrip olim civitas, Dol, Prasnice, Straxevnich, Culmatium superius, Podhume, Mossulla, Dubrovitzza, Gradatium et Podgracischie. Sui primi habitatores, ut excerpsi ex aliquibus membranis, fuerunt Graeci, qui destructa Troia applicuerunt ad hanc insulam. Multi, et Stoissa archipresbyter scripsit, quod hi Graeci fuerunt ex civitate Ambraciae, et ideo insula Bracia fuit appellata. Progressu temporibus hi Graeci aedificaverunt civitatem Braciae, quae vulgo nominabatur Scripea, hodie Scrip, quae postea habitata fuit a Romanis, dominatoribus mundi, postquam in sua potestate redigerunt Salonam cum tota Dalmatia, in qua …Post multis temporibus regnante imperatore Iustiniano hanc civitatem, ut legi in codicibus antiquis, quaedam gens barbara Gothica destruxit et suos cives partim interfecit et partim duxit captivos, quae barbara gens multum sanguinem profudit in nostra Dalmatia et destruxit multas civitates, loca et castella, et haec gens bellicosa similes crudelitates fecerat in Italia et in aliis regnis et provinciis.