Latin
18 to 24
Dujam Hranković, Braciae Insulae Descriptio 18-24
Unproofread scanNot analysed yet
At post destructionem civitatis Braciae insula remansit deserta, et illi de Salona et de Epetio contendebant super dominatu eius propter magnam multitudinem animalium, quae tenebant in illa. Sed alia gens Gotthica ex partibus septentrionis et sclavonicis peior priore, nullo indicto bello, de repente adorta est Dalmatiam, quae erat inermis, quia malum hoc non suspicabatur, et inter caeteras civitates invasit ferro, igne et destructione Epetium et magnam perpulcram Salonam. Illi miseri cives, qui potuerunt evadere eorum atrocitatem cum naviculis, receperunt se in proximas insulas, et magna pars in hac Braciensi, in qua iam animalia …,et ad vitam substentandam plerique in patria divites debuerunt pascere ea, fodere terram et exercere alia opera laboriosa. Multi de illis post paucis annis se reduxerunt in palatium Diocletiani, ex quo hodierna civitas extat Spalati, et multi tam nobiles quam populares remanserunt in hac insula, nec voluerunt ire cum illis, nec exponere se in faucibus gentis barbarae. Tunc unanimiter reaedificaverunt antiquam civitatem Braciae, facta inter eos hac conditione et lege, usque ad tempora praesentia observata, quod qui erant nobiles in Salona et in Epetio, fierent et in hac, et qui erant populares et subditi in illis civitatibus, fierent et in hac insula. Ex illis praesentes nobiles trahunt originem et sunt veri nobiles, quia proveniunt ex antiquis nobilibus illustrium civitatum Salonae et Epetii. Haec omnia ego perlegi in antiquis scripturis familiae nobilis de Cranchis, ex qua ego natus sum, et quae fuerat nobilis in Salona. Sed et haec percepi ex quodam lapide sculpto difficillimis litteris, qui extat in Scrip inter fragmenta, quem exemplavi in hunc modum: VII Salonitani et Epetiani cives Braciae, oppidum desolatum concorditer pro domicilio refabricant et Florus presbyter benedicendo dicat Vitaliano pontif. et Heraclio Const. Augusto.