Latin
Incipit Vita
Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Innumera sunt beatissimi antistitis miracula, nec possunt omnia commemorari, quantumvis prolixa texatur oratio. Facillimum ei erat illuminare caecos, sanare claudos, vita functos excitare. Denique nihil non efficere poterat, qui intra se manentem habebat Spiritum sanctum. Interea autem, dum tot claret miraculis et immensis mysteriis, diem obitus sui divina revelatione cognoscit. Tum vero publice summa humilitate ab omnibus contendit, ut ipsi permitterent prius natale solum et propinquos invisere suos. Quod etsi illis magnum afferret animi dolorem, attamen abiit ille ad suos, obitumque suum jam imminere illis praedixit. Itaque adventu suo eos mirum in modum exhilaratos, hoc tristissimo nuntio non mediocriter perturbavit. Et ecce dum ille se tanquam somnum capturus in lectulo reponit, inter psallendum sub officio divino, extremum halitum afflat, feliciterque commigrat in coelos quinto Kalendas Decembris, tanta autem illis tum suavissimi odoris copia exstitit, ac si universi flores verni temporis eum in locum comportati essent. Obitus ejus fama velox non modo urbem, sed orbem complevit universum. Occurrerunt undique fideles populorum catervae, certatim cupientes vel operimentum vehiculi ejus contingere, ejusmodi contactum salutaris praesidii loco habiturae.