Latin
Incipit Vita
Dynamus Patricius, Vita Sancti Maximi 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Adolescentula quaedam e vico cui Decimae vocabulum est, mortua ad sepulcrum deportabatur, cadavere jam in capsa lignea composito, sed arca ipsa necdum cooperta. Ut autem audierunt illi qui eam efferebant voces psallentium et sacrum corpus beati episcopi prosequentium, cum lacrymis petierunt ut feretrum quod gestabant, super puellae corpus traheretur. Illi vero ardore fidei incensi, nec dubii de effectu, sanctas eorum preces minime rejicendas putarunt. Cumque id fieret quod illi petierant, homines inter se colloquebantur, virum apostolicum beatum Maximum, cui nunquam divina gratia defuisset, quamvis naturae jam persolvisset debitum, tamen virtutibus et meritis vivere. Simul igitur omnes fidissima animi devotione sese prostraverunt, prolixeque orantes, ac deinde surgentes, cum septies Kyrie eleison clamassent, puellam viderunt redivivam. Quamobrem ingens eos terror invasit, commixtemque stupore et gaudio complebantur. Puella, vestibus relictis funebribus, et aliis induta, populi frequentis adjuncta turmis, publica voce salutis suae testimonium in sancti episcopi laudem dicebat his verbis: O beatissima sacerdotis merita! O beatum virum, vitamque beatam pontificis, qui, ut se divina remuneratione aeternum vivere declararet, post mortem, mortuam suscitavit!