Latin
AVLICVS.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1-41
Unproofread scanNot analysed yet
Discernatitaque prudens politicos, nec more vulgi definiat politicum. Vir bonus qui non est, quo pacto politicus erit? Politicus sapere recte, dicere vere, et facere probesciat. Vt enim non sunt milites, qui in conuiuiis egregie potantes exercitum ducunt, vbi castra locanda sint, disputant, quae loca praesidiis occupanda: quando et quo pacto cum hoste manus sint conserendae. Sic neque Politici illi, qui Politicam artem dicendi vel scribendi et non faciendi existimant, vel tantum versutia et calliditate pro prudentia vtuntur. Sed hodie pueri et puerorum Reges vo lunt dici politici, disputantes derebus Politicis, quas nunquam attigerunt ineptuli. Quemadmodam infantes legatos vocatos monet Poeta Iuuenalis: -infans --legatus fiet amici: puerilitas est. Aulici illi, qui Rempub. turbare, bonos eiicere, et summam rerum tenere cupiunt, socios sibi eos adiungunt, qui ante honorum auidi, crescere in Republ. non potuerunt. Cautus aulicus semper se grauem in credendo et sperando praestet, nec omnia pro veris, nec omnia pro falsis habeat, sed aliquid minus credat illarum rerum, quae promittuntur in aula. In aula res male se habet, quando e licentia deterrima cuique excitandi impune probra, calumnias et mendacia, inuidiamque in mortuum magistratum et relictos viuos ministros conceditur cursus calumnia velocissimus: In negotiis Principum aulicum opertet insistere in inceptis et destinatis. Parum enim est res magnas recte aggredi, nisi obstinate ad finem vsque eas prosequamur. Nec temere incipio, nec cito desisto. Multa enim Liuio monente, sicut non aggredienda, ita semel aggressis, non dimittenda: quia magna famae momenta in vtramque partem fiunt. Breuissimi enim temporis inconstantia totius per saepe vitae fidem auferre, dicebat Libanius Sophista.