Latin
AVLICVS., CCCLXXV.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.374
Unproofread scanNot analysed yet
Praeclare actum est cum aulico, si patitur propter exactam obseruationem constitutionum praemortui Principis, et propter fidei confessionem: Potest enim cum Dauide canere: Vera fides facit, vt loquar et quia dogmata spargam Hinc premor et plagas, probraque multa fero. Ibant, inquit scriptura, gaudentes â conspectu concilii, quod digni habiti essent, pro nomine Iesu pati. Magnanimi Christiani ne timeant syllogissimos a Romana Ecclesia oppositos ex igne, aqua, vellaqueo confectos, in quibus mors necessario ingreditur conclusionem.