Latin
AVLICVS.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Medicus libentius medicinam facit Regi quam aliis, quia magni salus, multis saluti esse potest: Similiter animosius laborem, et curam ponas, et vires consumas in grauissimis, quam exiguis negotiis: Experientia tamen probat, raro feliciter egisse in paruis aulis in magins versatos arduis nepotiis adhibitos, et e contra. Aulici semper implorent auxilium diuinum negotia aggredientes, quod si neglexerint, incerta et dubia consilia habebunt. Orabat Iosua Dux belli, aulicus sanctissimus, cuius imperio Sol stetit immotus: Lapsus est negligentiâ, confidentia, et absque dubio Deum non implorans, in magnum errorem; Gaabonitis in foedus receptis. Ante orationem, inquit Salomon, praepara animam tuam: et relinque cum Abraham pueros, vt expectent cum Asino.