Latin
AVLICVS., XXXII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.32
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde cum ex sententia Egisippi dignitate dominantium ministrorum obsequia ornentur, et viuere sub principe potentissimo, Libertas sit, Luca de pena referente; quaerat potius potentissimi Principis, quam infirmi, et libentius prudentissimi, quam potentissimi aulam. Recte enim Guntherus: Vsque adeo magnis Ducibus seruire lucrosum est. In aulis namque potentissimorum magnis magna ardua, et praestantissima splendidissima geruntur, tractantur, audiuntur: quis enim quem non recipiant, quae etiam negotia quae non admittant? Vere itaque de aula Caesaris Guntherus. Omnibus e terris, et ab omni gente profecta Invenies, vt qui linguas moresque locorum Et quod in toto rarum contingit in orbe Agnouisse velit nunquam perfectius illa Edidicisse queat. Quibus tamen non eos annumeramus, qui Honorarii Caesaris appellantur Consiliarii in consilium nunquam vocati, et qui Caesarem nunquam viderunt. Ridicule.